Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet: quid ergo ipse in eodem uersaris errore? uideo te terrena et manu facta uenerari: uana esse intellegis et tamen eadem facis quae faciunt ii quos ipse stultissimos confiteris.

quid igitur profuit uidisse te ueritatem, quam nec defensurus esses nec secuturus? sed libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt: quanto magis uulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet animisque puerilibus spectat omnia, oblectatur friuolis et specie simulacrorum capitur nec ponderare secum unam quamque rem potest, ut intellegat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est!

nec mirandum est si deum non uideat, cum ipsi ne hominem quidem uideant quem uidere se credunt. hoc enim quod oculis subiectum est non homo, sed hominis receptaculum est: cuius qualitas et figura non ex liniamentis uasculi quo continetur, sed ex factis ac moribus peruidetur.

qui [*](BRSHPV] 1 qui⌊n⌋ V2 si om. V 2 re* (s er.) B ubi] ut S 3 ue∗∗rendum (ne ? er.) P supra te add. tibi R2 bona causa 8 bono P1, corr. P2 4 alias P1, mal*as P2 5 defendisti* (s er.) H sed] et H C ad V 8 ⌈ob⌉ B morerere R, morte morereris B, morereris SH, morere⌈re⌉ P, morere V 9 laudes (e ex i) P2 10 tua* (m er.) B dispositione BH 11 sapientes H, sapient⌊ae⌋ sic V 12 errorem (exp. m. 2) R 13 te om. H uenerari] adorare uenerari H 14 ii RI, hii B, hi R2SHPV 16 sed] si B ii R1, hii BPV, hi R2SH 17 errare se] t\\rrari RV 18 expectat B 19 fribolis BRIH, friuulis V 21 quod] quia quod R quia om. R 22 est codd. recent. et eM., esse C uideant H, fort. recte 23 ipsi i. e. idem, cf. Sittelium, die lok. Verschied. d. lat. Spr. pay. 115 quem] quo P1, corr. P2, quam V1 credunt Y, credant cett. 25 liniamentis C uasculh (s er.) P 26 facta R ac] ex R, et P)

105
ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt nec uident plus aliquid mente quam corpore, cum sit animi officium ea subtilius cernere quae acies corporalis non potest intueri.

quos homines idem ille philosophus ac poeta grauiter accusat tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad ueneranda se terrena prosternant. ait enim:

  1. et faciunt animos humiles formidine diuum
  2. depressosque premunt ad terram.
aliut quidem ille cum haec diceret, sentiebat, nihil utique colendum esse, quoniam dii humana non curent.