Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

adorant ergo insensibilia qui sentiunt, [*](EPITOME 22-102,2] c. 20, 15. ) [*](AUCTORES 8] frg. 120. ) [*](В(G)RSHPV] 1 aformis Rt ae rudis] incrudis R 3 putaudus] habendus R, putendus V manu B1G, manu B3 6 factorum H nemo V2 suscipiat V ueneratur BG fecit] fecit autem B, facit antem G, facit H in facit autem desinit codicis G pag. 15 (65), sequitur pay. 16 (66), in qua nihil legi poterat timet RHP 7 possht (n er.) B in (ante opifice) om. B 8 igitur] enim H 9 posito (a minus cert., add. m. 2) B 10 aut om. V ⌈ad⌉stant B3 11 et cum - contemnunt in mg. H tantopere BSPV suscipiant RP, sustpicLant V2 13 ⌈quam statuarium⌉ P2 dispicere B statutus S\', statuta S2 17 iis Rt, his BR2V, is SH, diis P 18 tam** (en er.) B 19 sumulacro P nec P homines Bt, corr. B2 quicquam quidem P 21 uana addidi (cf. I 11,39), uel simile (inepta V 1,8; cf. II 1, 1) excidit sucum codd. recent., cum y Antonio Augustino (ap. Thomasium) edd., fucum U, nisi quod focum (corr. m.2) P 22 peruiderunt B)

102
inrationabilia qui sapiunt, exanima qui uiuunt, terrena qui oriuntur a caelo.

iuuat igitur uelut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare :

  1. o curuae in terris animae et caelestium inanes
  2. !
caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum uos excitauit ille artifex uester deus.

ille uobis sublimem uultum dedit, uos in terram curuamini, uos altas mentes et ad parentem suum cum corporibus suis erectas ad inferiora deprimitis tamquam uos paeniteat non quadrupedes esse natos.

tas non est caeleste animal cum terrenis in terramque uergentibus coaequari. quid uos beneficiis caelestibus orbatis pronique in humum uestra sponte procumbitis? humi enim miseri uolutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis.