Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tum inexpiabile facinus esse deserere uiuentem, ut defunctorum monumentis seruias, qui nec uitam nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam deum praeter unum, cuius iudicio ac potestati omnis anima subiecta sit.

altero, quod ipsae imagines sacrae quibus homines inanissimi seruiunt omni sensu careant, quoniam terra sint.

quis autem non intellegat nefas esse rectum animal curuari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui simus ideo excitati ex ea statumque sublimem praeter ceteras animantes acceperimus, ut non reuoluamur deorsum nec hunc caelestem uultum proiciamus ad terram, sed oculos eo dirigamus quo illos naturae suae condicio direxit nihilque aliut adoremus, nihil colamus nisi solius artificis parentisque nostri unicum nomen, [*]( 2 disputauimus) c. 9, 3—6. 11. ) [*](EPITOME 4 s.] c. 25, 1 docui — consecrata. sit. 6-9] cf. c. 20,11 nam cum — fabricauit. 12—174, 2] c. 25,1 uel quod simulacra — subiugare. ) [*](B(G)RpHPV] 2 scilicet om. B et (ante inferos) ow. H 4 una B1, corr. B3 5 colunt H et effigies P 6 esse ex eese V simulacra P 7 a simulacro dei colatur] quasi deus colantur sic P dF ex do V2 colit] colent B, colet HP1, corr. JP\' 8 ut] et H 9 monimentis H 10 cuiquam OM. Y quia (exp. P3V2) PV, qua* (m er.) H nec esse alium] necessarium V1, s. l. t esse alium V2 11 dttaj* P2 deum quemquam H1 12 alterum H ipsae B, ipse ceM., nisi quod a. !. corr. B2 \'quibus\' P2 13 omnes P uanissimi R seruiunt otn. R careant (acp. m. 3) B terra sint RH, terra si\'" (corr. m. 3) J3, (s)u[nt terra] si C, terra sit PY 14 qui H raCjtum sic in r<M. corr. V2 15 neque B\', **qu\'a\'e B3 16 sumus RH 17 <er P", ut F\', s. l. t ab V2 18 accepimus R ne H humo R in caeles<t>[ẽ] desinit codicis C pag. 38 (121) 19 oculos ow. F derigamus H 21 parentis B\', q odJ. B3 numen edd. )

174
qui propterea hominem rigidum figurauit, ut sciamus nos ad superna et caelestia prouocari.

tertio, quod spiritus qui praesunt ipsis religionibus condemnati et abiecti a deo per terram uolutentur; qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, uerum etiam mortiferis eos inlecebris et erroribus perdant, quoniam hoc illis cottidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab iis uerus deus.

non igitur colendi sunt, quia sententiae dei subiacent. est enim piaculum maximum addicere se potestati eorum quibus, si iustitiam sequare, potentior esse possis et eos adiuratione diuini nominis expellere ac fugare.

quodsi apparet religiones istas tot modis esse uanas quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant uel terram uenerantur uel spiritibus inpuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere eosque inpietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani deum susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint.