Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec fuit prima gens quae deum ignoranit, quoniam princeps eius et conditor cultum dei a patre non accepit maledictus ab eo: itaque ignorantiam diuinitatis minoribus suis reliquit.

ab hac gente proximi quique populi multitudine increscente fluxerunt. ipsius autem patris posteri Hebraei dicti: penes quos religio dei resedit.

sed et ab his postea multiplicato in inmensum numero cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adulescentes uel missi a parentibus uel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi ad quaerendas sibi nouas sedes huc atque illuc dispersi omnes insulas et orbem totum repleuerunt et a stirpe sanctae radicis auulsi nouos sibi mores atque instituta pro arbitrio condiderunt.

sed omnium primi qui Aegyptum occupauerant caelestia. suspicere atque adorare coeperunt. et quia [*](BRpHPV] 1 oinea B* (m add. B3 H sua manu om. B suam P seruit H 2 actorem RP 6 e RHV chan B cham. non F\', chan // non V2 7 at] et B 8 palleo B auersib; P 9 rccognouisset J!, recognosceret H 10 arania R 11 \'ea\'quae V2 de] ex B chanan HV Chanaan — Chananaei] chanaan naei P\', sed naei c.vp. P23, dicta est et posteri eius chana in mg. add. P2 12 chananei BRHV hae F gens] progenies BH 13 et om. P uultum B 15 populi om. P populi multitudine populi R 16 crescente B 17 hebrei BH, «c saepissime omnes codd. dei om. P sed et ow. P \'et\' B3 \'ab\' V2 18 multiplicati B numerum B 19 suorum oMt. P 20 cogeret et P 22 insulas add. P\' a] a∗∗∗ (Tii? er.) B, ab H 24 occuparant R, occupauemnt HPV1, -nnt in ant corr. V2 25 suscipere R, sustpieere. V2 ) [*]( xvnn. LMt. 1. ) [*]( 11 )

162
neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem nec ullis in ea regione nubibus subtexitur caelum, cursus siderum et effectus nota-uerunt, dum ea saepe uenerantes curiosius ac liberius intuentur.

postea deinde portentificas animalium Sguras quas colerent commenti sunt quibusdam prodigiis inducti, quorum mox auctores aperiemus.

ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt eaque uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt.

errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia. fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur.

Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, prouidens deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio dederat terrae potestatem, uel corrumperet homines uel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus praecepit ante omnia, ne terrae contagione maculati substantiae caelestis amitterent dignitatem. scilicet id eos facere prohibuit quod sciebat esse facturos, ut [*]( 6 mox — aperiemus] c. 16. ) [*](EPITOME 17—163, 6] c. 22, 6. 9-11. ) [*](AUCTORES c. 14. 15] cf. Minue. Fel. c. 26, 7 ss.; 27. ) [*](BRpHPV] 1 neque domiciliis] domiciliis non R pro aeris qualitate R supra nec ullis add. ł enT, sed lectio non satis certa, F 2 ⌜n⌝ubibus V2 obtexitur H cursus (alt. s ex m) H2 3 defectus P edd., sed c/\'. Epit. 21, 4 uenerantur B libentius Volkmannus, epist. gratul. pag. 6 4 intuentes B portificas V 5 commenti** (\'ti er.) B 6 actores jR 7 fuerunt BPV, uix recte ammirantes V, in ras. corr. V2 sole C w. 2) H 9 hiis P 11 aberrantis B\', corr. B2 12 dei om. P i di 17 cur F\', cit* V2 hominis R 18 zabulus B\', zabulus B2, zabulus B3 19 hominem P 20 exordio] exordio rerum B 21 quibus] quibus quia liberum arbitrium erat datum B 22 maculati* (s er.) H 23 id eos] ideo et is P )

163
ueniam sperare non possent.

itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine ipsa paulatim ad uitia pellexit et mulierum congressibus inquinauit.

tum in caelum ob peccata quibus se inmerserant non recepti ceciderunt in terram. sic eos diabolus ex angelis dei suos fecit satellites ac ministros.