Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed putemus id quoque casu accidisse, illa certe quae secuntur fortuita. esse non possunt, ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis.

quae si constat idcirco esse tacta, ut animalia recens edita uel haberent alimentum uel non haberent periculum, necesse est ut aliquis diuina nescio qua ratione prouiderit. quis autem potest prouidere nisi deus?

uideamus tamen an id ipsum quod dictitant fieri potuerit, ut homines nascerentur e terra. si consideret aliquis quamdiu et quibus modis educetur infans, intelleget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri.

fuit enim necesse conpluribus mensibus iacere proiectos, donec confirmatis neruis mouere se locumque mutare possent: quod uix intra unius anni spatium fieri potest.

iam uide utrumne infans eodem loco et eodem modo quo effusus est iacere per multos menses ualuerit ac non et umore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptasque moreretur?

itaque nullo modo fieri potest quin ab aliquo fuerit educatus: nisi forte animalia omnia non [*](AUCTORES 7-9] cf. ibid. 809-819. ) [*](BRp.HPV] 1 possunt r° ⌜e⌝sse f 2 umorl\' P2 e] et P 3 item] iterum P 4 funderentur B 5 inextricabilisque B, inexplicabilisque cett., Buenemannus conl. de opt/\'. c. 8, 9, sed c/\'. de opif. c. 18, 1; Inst. III 17, 17 6 sequuntur HPV 7 manaret (e in ras. ex a ? Mt..2) J? 8 constant B\', corr. B* facta esse RP ⌜ut⌝ R2 recens edita] reconsendi B 9 post alimentum ytoc uel non haberent alimentum B1, expunx. B3 10 nescio qua om. H 11 tameu] ergo B ⌜an id\' B3 12 dictitant] iactant H 13 e] et P°\'\', s. l. corr. m. 1 ? si om. P ⌜quam⌝diu JRx 14 ⌜hifans⌝ B3 inteUeget] hoc intelleget B, sane intelleget R potuisset. V1 15 fuisset H necesse enim fuit P cum pluribus V 16 eiectos B confirmati⌜s neru!s\' B3 17 unius OM. B 18 annis F\', s del. P2 iam oMt. JR iu eodem HVar eodem loco et OM. P 19 et∗∗ (in er.) eodem modo F\', w mg. et eodem modo repetiit V2 fusus B permultis mensibus B 20 ac] ut coni. Thilo quem] quod BPV 21 ministraret F\', corr. P2)

154
tenera nata sunt, sed excreta, quod ut dicerent numquam illis uenit in mentem.