Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod quidem non faciunt in prosperis rebus. nam tum maxime deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes [*](EPITOME 2 s.] c. 20, 2 postquam — subiugauerunt. 6 ueri parentis sui] c. 20, 10 12 uero - deo] c. 20, 10. ) [*](B(G)RSHPVJ 1 dn̄m ex dem uel dom F2 2 terr⌈en⌉is B7 3 ab Animas incipit codicis G pag. 10 (50) paetie tola lecta 4 existimarent (is s. I. add. B7) BG 6 non om. S posseut (n s. I. add. B7) BG, posse (e in ras. m. 1?) S retinere BG cultu G 7 sic S 8 oportet expunx. tn. rec. S 10 ut add. P2 sola (a in ras. ex e ? m. 2) V debet B 11 neglegatur B2 (g ex e) SHPac (ras. corr.) V hominis S caecitatcm B2 13 aut S ei] ei praeponant B, 〈eipr〉aep[on]ant G, et H terra Px, corr. Ps 14 fuit] sit H impietate P1, corr. P1 15 numinis coni. Schoellius 17 quWm B3, en quam H 18 possunt HP 19 et (post nam) om. G 20 optantj et optant H * 21 ipsa ueritas Vac 22 inuiti⌈i⌉s H1 peccatoribus V1 23 in faciunt in desinit cod. G pag. 10 (56), sequitur pag. 11 (18) paene tota lecta tuum G, cum V1 24 hominis H ela*bitur (m er.) R)

97
honorem dare diuinae indulgentiae debent.

at uero si qua necessitas grauis presserit, tunc deum recordantur: si belli terror infremuit, si morborum pestifera uis incubuit, si alimenta frugibus longa siccitas denegauit, si saeua tempestas, si grando ingruit., ad deum confugitur, a deo petitur auxilium, deus ut subueniat oratur.

si quis in mari uento saeuiente iactatur, hunc inuocat, si quis aliqua ui adflictatur, hunc potius inplorat, si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus uictum precibus exposcit, deum solum obtestatur, per eius diuinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit.

numquam igitur dei meminerunt, nisi dum in malis sunt: postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum uero alacres ad deorum templa concurrunt, his libant, his sacrificant, hos coronant.

deo autem quem in ipsa necessitate implorauerant, ne uerbo quidem gratias agunt. adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria uero ut uitia omnia sic inpietas aduersus deum nascitur.

quanam istut ex causa fieri putemus nisi esse aliquam peruersam potestatem, quae ueritati sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unum ac perpetuum sit opus offundere tenebras et hominum caecare mentes, ne lucem uideant, ne denique in caelum aspiciant ac naturam corporis sui seruent?

nam cum ceterae [*](EPITOME 21—98, 8] c. 20, 4. ) [*](AUCTORES § 14—19] cf. Cic. de legg. I 9, 26; de nat. deor. II 56, 140; Sall. Cat. 1, 1; Minuc. Fel. c. 17, 2; Cyprian. ad Demetr. c. 16; frequentissima ea sententia ap. Lact. ) [*](B(G)RSHPVJ 2 pressit codd. recent. et edd., sed ad presserit — infremuit eqs. cf. c. 5, 13 libuit — duxerit; c. 3, 3 mereatur — utitur tum II 3 pestifera uis] pestiferauit Rl, corr. m. rec. 5 ingniit SP, ingrauat B"r (pr. a er.) Y, ingr[a]uat G, inruat (corr. m. 2) R, ingruat H; cf. Plin. n. h. XVIIII § 166 c. adn. Detlefseni deus — oratur in mg. V3 6 saeueniente B, sa|uenientem P1, **[ saeueniente P3 7 inuocant R uii (sic) ex ui H3 8 medicandi (" m. rec.) S necessitas P1, corr. P3 deduc*tus H 12 decesserunt G 13 tunc SH 16 luxuriaueto1 V2 post uero s. I. ut ut uid. eras. B ut om. BGH 17 quantam G, qua- ⌊n⌋am (n in ras. ex 3 litt.) H 19 ueritatis SHar 20 in cui uuu desinit codicis G pag. 11 (18), sequitur pag. 12 (17), in qua perpaucae litterae agnoscebantur perpetu⌊u⌋m B3 effundere S 22 post serueut haec cuius originem suo loco narrabimus nunc fallacias arguamus in B, fuerunt in G, cf. Der St. Gatter Palimpsest p. 255 cum om. P cetera P1, corr. P3 ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 7 )

98
animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis uultus ab artifice deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curuant caeleste animal ad ueneranda terrena.

parens enim noster ille unus et solus cum fingeret hominem id est animal intellegens et rationis capax, eum uero ex humo subleuatum ad contemplationem sui artificis erexit. quod optime ingeniosus poeta signauit:

  1. pronaque cum spectent animalia cetera terram,
  2. os homini sublime dedit caelumque uidere
  3. iussit et erectos ad sidera tollere uultus.