Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

non uident qui deos multos esse credunt fieri posse ut aliquid diuersum uelint, ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent.

unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. nisi enim singularum partium potestas ad unam prouidentiam referatur, non poterit summa ipsa constare, uno quoque nihil curante amplius quam quod ad eum proprie pertinet, sicut ne res quidem militaris nisi unum habeat ducem atque rectorem.

quodsi in uno exercitu tot fuerint imperatores quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies uno quoque periculum recusante nec regi facile aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diuersitate plus noceant quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio nisi unus fuerit ad quem totius summae cura referatur, uniuersa soluentur et conruent.

dicere autem multorum arbitrio regi mundum tale est, quale si quis adfirmet in uno corpore multas esse mentes, quoniam multa et uaria sint ministeria membrorum, ut singulos corporis sensus singulae mentes regere [*](EPITOME 11 s.] c. 2, 3 nec potest-referantur. 14—22 (res militaris)] c. 2, 4 s. 22 —11, 8] c. 2, 3 regatque — mens una. ) [*](BRSMpPV]1 quid de PV 2 posset B esse] ee∗∗ (se er.) V uolimus R\', corr. m. rec. 3 at C er., t in ras. ne. 2) V 4 tibi V 5 aut om. M 7 mul(tose)sse B (fi)eri B 8 d〈iuersumuelintexquare〉 B ue**lint (li ? er.) M 9 bellantis V 11 singularem P1, corr. P2 14 ad om. P\' (s. I. P1) V nec M 16 in quot legiones - alae quater quod B, primo loco quod, altero quot, sed t ex d m. 2, V 17 qu\'u\'nei B 18 re<gifacile) B aut] ac B imperari M 19 pro(priis) B diuersitates BM, diuersitate\'s\' R1S1P2 22 solue(n)tur B corruant SI <di)cere B arbit(rior)egi B arbitriorum M 23 t{a)le B quiis (alt. i minus. cert.) B in om. M cor〈poremultasessementesquo〉niam B 24 mẽb⌜r⌝orum (me in ras. et r s. I. m. 2) V )

11
credantur, item multi adfectus, quibus commoueri solemus uel ad iram uel ad cupiditatem uel ad laetitiam uel ad metum uel ad miserationem, ut in his omnibus totidem mentes putentur operari. quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem quae una est habere uideatur.

quodsi in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet et uniuersis simul intenta est, cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse? quod quia intellegunt isti adsertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius.

iam ergo ceteri non dii erunt, sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus ac potens omnium iis officiis praefecerit, ut ipsi eius imperio ac nutibus seruiant. si uniuersi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt: nec enim potest hoc idem esse quod seruit et quod dominatur.

nam si deus nomen est summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus inpassibilis nulli rei subiectus. ergo dii non sunt quos parere um maximo deo necessitas cogit.

sed quia non frustra falluntur qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. nunc unitatem diuinae potestatis testimoniis conprobemus.