Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae cum portant, deos ipsos se gestare umeris arbitrantur.

nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur: qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus ancile portauit, cum haberet magistratus beneficio muneris eius uacationem.

non ergo ille Funus, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. merito igitur, cum haec a uiris non inperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat:

  1. o stultas hominum mentes, o pectora caeca!
  2. qualibus in tenebris uitae quantisque periclis
  3. degitur hoc aeui quodcumque est!

quis haec ludibna non rideat qui habeat aliquid sanitatis, cum uideat homines uelut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusum nimis lasciuus et ineptus esse uideatur? [*](AUCTORES 10-14] Valer. Max. I 1, 9. 17 ss.] II 14 ss. ) [*](BRSHPV] 1 finctionibus RH 3 ⌈quã⌉ Px inferimus H 4 conimentitia B 5 sacris SH 6 illeptias] dementias H 7 inhonestu B\', corr. B3 saltotu R1, saltu S trepudiant (e ex i) H2 8 nudi. (&? cr.) V obliniti H 9 qui H eacutis B\', ⌈d⌉escutis B3 10 gestare se BSH post umeris s. I. suis P2 11 uiuaculus BH 13 ac beneficio II uocationem S 15 praeturam] praeturam homiuirs\' (s m. 2) R, praetura S ornate R1 16 clamat H 17 o stultasJ o miserae B, o miseras R, o miseras o stultas H 18 uita* (e er.) R quantisqu.e (a er.) B 19 ⌈est⌉ P1 20 aliquis S 21 ueluti R mentet (s er.) P ⌈captos⌉ P2 seri\'o B si quis] sicut R 22 lusu PV nimis lasciuus] minislasci- U bus (sed b dubium) B\', min*s**sanus B2 mimus cum Petro Fabro Schegkius in Gruteri Lampad. IV 913 lasciuius SVar esse] e se H )

88

Harum uanitatum aput Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque inperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus.

erat spelunca quaedam peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat. huc se remotis arbitris inferre consueuerat, ut mentiri posset monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere, quae acceptissima diis essent.

uidelicet astutiam Minois uoluit imitari, qui se in antrum Iouis recondebat et ibi diu moratus leges tamquam sibi a Ioue traditas adferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret.

nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. itaque pontifices flamines Salios augures creauit, deos per familias discripsit: sic noui populi feroces animos mitigauit et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit.