Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae sit ergo quaeramus. at ea profecto manifesta est. nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similia habet cornua, et

  1. placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
  2. ne detur celeri uictima tarda deo,
ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri quam quae posset ipsum cui mactatur imitari.

aput Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diuersus est ritus, siquidem non εὺϕημία̣ ut Graeci appellant, sed maledictis et execratione celebrantur, eaque pro uiolatis habent, si quando inter sollemnes ritus uel inprudenti alicui exciderit bonum uerbum.

cuius rei haec ratio redditur, si famen ulla esse ratio in rebus uanissimis potest.

Hercules eo cum delatus esset famemque pateretur, aratorem quendam conspexit operantem ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem ueuderet. enimuero ille negauit fieri posse, quod spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur.

Hercules solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. at ille infelix cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est, quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit.

nam dum comitibus suis epulas apparat [*](EPITOME 10—85, 8] c. 18, 9. ) [*](AUCl\'ORES G s.] Ouid. Fast. I 395 s. ) [*](BRSHPVJ 1 nec] ne⌈c⌉ S, ne H 2 quit B, sic raro finxerunt (-r S) BSP 3 fincta BarH, facta S 4 sint. H ea] dea B, ate RI, eras. et res corr. R3 est] est res H 5 sic S qui⌈a⌉ H2 simili⌊t̃⌋ P2 babent B 6 placat equo] placitaequodisB, placat ⌊equo⌋ H2, placata equo P1 (placatã equo Pi) V rad⌊iis⌋ H2 hyperiona* (e er.) cintu P, hyperion accintuni V cinc⌊tum⌋ H2 8 hunc S quiral V2 inormis B 9 possit SH 10 lipsu, P1 11 lougi S 12 eyfemia B, eufemia RPV, eufenia SH aut V 15 si] nisi V nulla ParV 16 ratio om. PV, 18 patere P1, corr. P2 coepi P 19 enimuero om. B quod om. R 20 niteretur] maxime niteretur H hercule S 21 non potuit accipere SH utrosque H 23 maledicti⌊s⌋ H2V2 uultus V 24 cum H suis om. B appareat V )

85
dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem cum risu et cachinnis audiebat.

sed postquam Hercoli diuinos honores ob admirationem uirtutis deferri placuit, a ciuibus ara ei posita est, quam de facto βούζυγον nominauit, ad quam duo iuncti boues immolarentur sicut illi quos abstulerat aratori, eumque ipsum sibi constituit sacerdotem ac praecepit, ut isdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se umquam epulatum esse iucundius.

haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum ducitur, quod in aliis si fiat, etiam seuerissime uindicatur.