Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quis non rideat Fornacem deam uel ; potius doctos uiros celebrandis Fornacalibus operari? quis cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? hanc esse dicunt ex qua sint Lares nati et ipsam Laram nominant uel Larundam. quid praestare colenti potest quae loqui non potest?

colitur et (Jaca, quae Herculi fecit indicium de turto boum, diuinitatem consecuta quia prodidit fratrem, et Cunina, quae infantes tuetur in cunis ac fascinum submouet, et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit, et [*](EPITOME 6—10] c. 15, 5. 10-13 (lndibrio)] c. 16, 3. 13-21] c. 16, 2. ) [*](AUCTORES 13 s. Fornacem] cf. Ovid. Fast. II 525-532. 15 s. Mutam — Laram] cf. ibid. 583—616. ) [*](EXPILATOEES 20 s. Stercutus] cf. Isidor. orig. XVII 1, 3. ) [*]( n r. BBSHPVJ 1 uacabant R discere (s. I. m. 1 uel 3) B sic S, sicuti II sicut — nati damnat Heumannus 2 hisdem (h add. B2) BSH missi] missi admixti H parthemie S, partheni⌞i⌟ (i in ras. ex ae m. 2) P 3 aedemJ hae aedem S 4 euenit H 9 esse B obsidiornel (ne m. 1 ?) B subici R 10 derisio] diu si S si] et si S 12 nomen BRV, ex nomina P1 . turpissimi S 13 haberetur H 14 doctis Rl, Ldoctosj P2 fornecalibus S, fornacibus H, furnacalibus PV 16 ex] et B\', ras. et s. I. corr. B1 ipsum H Laram] larem RH 17 larunda S quae] qui SH 18 caeca BH, ex caca P5 herculi* (s er.) P facit H, fecit/// (3 hastae er.) P indicio P1 (corr. P2) V 19 in diuinitatem consecrata H cuma B 20 fuscinum P stercutus RSP1 Epit. 16, 2, stercus B, sterculus HP1V 21 tutinus C; an Tutunus ? cf. Tertull. ad nat. II11 (pag. 378); Arnob. IV 7)

78
Tutinus, in cuius sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse uideatur, et mille alia portenta, ut iam uaniores qui haec colenda susceperint quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra uenerantur.