Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quibus ex rebus cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari.

si enim nulli reges ante Saturnum uel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem uitam sine ullo rectore uiuebant, non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totamque gentem mactare summis laudibus ac nonis honoribus coeperint, ut etiam deos appellarent siue ob miraculum uirtutis — hoc uere putabant rudes adhuc et simplices — siue, ut fieri solet, in adulationem praesentis potentiae siue ob beneficia quibus erant ad humanitatem conpositi.

deinde ipsi reges cum cari fuissent iis quorum uitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt.

itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium, progressique longius per amorem memoriam defunctorum colere coeperunt, ut et gratiam referre bene meritis uiderentur et successores eorum adlicerent ad bene imperandi cupiditatem.

quod Cicero de natura deorum docet [*](EXPILATORES § 1. 3 s. 8 s.] cf. Isidor. orig. VIII 11, 1 s. 4 s. ) [*](RSHPV] 1 ita om. SH 3 cauerit R cuju, Yl pulloret R a 4 elendae (corr. m. 1 ?) R fugieudi SII 7 iactamus V, in rus. corr. V2 omnis RV 9 negandum II1 12 dii/7 (2 hastae er.) P, dico V 14 paruitatem H quia S 15 qui in Par (pr. i er.) V lti iactare SlI, mactari P1 (corr. P2) V ac nouis honoribus om. H 17 iam R 19 adulationis S 21 iis RJ, his R2 cum cett. 22 mortuis li 23 fixerunt V c⌊o⌋l⌊e⌋re coeperuut memoriam defunctorum P 25 gratia ferre H 27 quo⌈d⌉ P2 )

56
dicens: suscepit autem uita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentis uiros in caelum fama ac uoluntate tollerent. hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber.

et alio loco: atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest acuendae uirtutis gratia aut quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum inmortalium consecratam. hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecrauerunt et Mauri suos reges.

sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi qui eos nouerant eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt, et hi tandem summi reges ob celebritatem nominis in prouinciis omnibus colebantur.

priuatim uero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu uiri fortitudine insignes erant seu feminae castitate mirabiles, summa ueneratione coluerunt, ut Aegyptus Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabirum, Poeni Uraniam, Latini Faunum,

Sabini Sancum, Romani Quirinum, eodem utique modo Athenae Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Vulcanum Lemnos, Liberum Naxos, Apollinem Delos.

sic per populos atque regiones uaria sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt et quos alios honores uita carentibus deferant, inuenire non possunt.

praeterea pietas eorum qui successerant plurimum contulit ad errorem: qui ut • diuina stirpe nati uiderentur, diuinos honores parentibus [*](AUCTORES 1] II 24, 62. 5] III 19, 50. ) [*](RSIIPVj 1 suscipit R uitam H 2 excellentis R1P1V, excellentes R2P2SH 4 hinc Pollux] et pollux codd. Cic. alio] alico V 5 in ex im P 6 augendae codd. Cic. ueritatis P\\ uirtatis sic P- aut om. codd. Cic. quod H 7 adirent optimos quosque II 8 memoria SH consecretam P 9 ac R] (corr. Rr1) V, hę (i. c. haec) S cousecrarunt II 12 omnis R1V hii H tandem Heumannus, tamen C 13 ⌈omnibus⌉ P2 15 mirabilo II 16 aegypti II, Aegyptii edd. isdem S 17 Iubam] in ct spatium 2-3 litt. relict. R gabirum (g ex c) R2, gabinum S, scrabrium II, eabirum (b ex p) P uranum (um ex ium) P 18 sabinis aucum S sabi⌈ni⌉ P2 facum H, sanctum PV romanis S 19 athenie H 20 apollinem delos liberum naxos S delfos PV 22 quos om. H 24 successer S 25 honores] errores PV a parentibus H)

57
detulerunt deferrique iusserunt.

an potest aliquis dubitare, quomodo religiones deorum sint institutae, cum apud Maronem legat Aeneae uerba sociis imperantis:

  1. nunc pateras libate Ioui precibusque uocate
  2. Anchisen genitorem —
  3. ?
cui non tantum immortalitatem, uerum etiam uentorum tribuit potestatem:
  1. poscamus uentos, atque haec me sacra quotannis
  2. urbe uelit posita templis sibi ferre dicatis.

idem scilicet de Ioue Liber et Pan et Mercurius et Apollo fecerunt ac postea de his ipsis successores eorum. accesserunt etiam poetae et compositis ad uoluptatem carminibus in caelum eos sustulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos panegyricis mendacibus adulantur.

quod malum a Graecis ortum est, quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitauerit. itaque admirati eos et susceperunt primi sacra illorum et uniuersis gentibus tradiderunt.

ob hanc uanitatem Sibylla sic eos increpat:

  1. Ἑλλὰς δὴ, τί πέποιθας ἐπ᾽ ἀνδράσιν ἡγεμόνεσσι;
  2. πρὸς τί δὲ δῶρα μάταια καταφθιμένοις πορίζεις;
  3. [*](EPITOME 12—16] cf. c. 59, 8. )[*](AUCTORES 4 s.] Acu. VU 133 s. 8 s.] Acn. V 59 s. 19 ss.] 1U 545. 547 ss. )[*](EXPILATORES 11-13] Isidor. orig. VIII 11, 2 12—16] ibid. VI 8, 7, uude scholium ad C. Iulium Victorem, rhetor. lat. min. cd. Halm, ad p. 446, 6. )[*](RSHPVJ 1 an∗∗ (te cr.) S post S 4 nunc upatcras P 5 anchisem PV 6 uenturum (corr. m. 2) R 8 haec me] hieme S quodannis HP1, corr. P2 9 ueli II templi P\' (corr. P7) V 10 libero et pane H et (ante Mercurius) om. SH 11 iis IV 12 etiam om. H et om. H uoluutatem H, uoluptate V 13 sic S 15 instricta R 16 excitauerint RH, excitaue⌊rit⌋ p2 17 sacra] sacra ferae II 18 ob hanc-increpat om. V 19 ΔЄ S llЄllOlΦΑC V ΑΝΔClN P, ANAPA- CЄlN V HГЄMONCClN R, llГЄMONЄCl S, llГЄMONЄCClM P, llГЄMO- NtfCI V Themasdeti poput haserain drasinegemones in H fortasse intercidit qui in Sibyll. subsequitur u. 546 θνητοι̃ς, οι̃ς oux wn ϕυγει̃́ν θανάτοιο τελευτήν 20 πρός] IIPC P τε] AC S ΚΑΤΑΦθlMЄNЄlCl R, KAТΑΦЄlMЄNOlCl S, ΚΑΤΑΦθlMЄNOlC P, ΚΑΤΑΦθΜЄNOlCЄl V llOPl- Z€l S prytidedora mecet heaca taphtymoenoes porry zys H )
    58
  4. θύεις εἰδώλοις; τίς σοι πλάνον ἐν φρεσὶ θῆκεν
  5. ταῦτα τελεῖν προλιπόντα θεοῦ μεγάλοιο πρόσωπον
  6. .

M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit, siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitauit dicere deos qui publice colerentur homines fuisse.

quod ipsius testimonium eo debet grauissimum iudicari, quod et augurale habuit sacerdotium et eosdem se colere uenerarique testatur.

itaque intra paucos uersiculos duas res nobis dedit. nam dum imaginem filiae eodem se modo consecraturum esse profitetur quo illi a ueteribus sint consecrati, et illos mortuos esse docuit et originem uanae superstitionis ostendit.

cum uero inquit et mares et feminas complures ex hominibus in deorum numero esse uideamus et eorum in urbibus atque agris augustissima delubra ueneremur, adsentiamur eorum sapientiae quorum ingeniis et inuentis omnem uitam legibus et institutis excultam constitutamque habemus.

quod si ullum umquam animal consecrandum fuit, illud profecto fuit. si Cadmi progenies aut Amphitryonis aut Tyndari in caelum tollenda fama fuit, huic idem honos certe dicandus [*](EPITOME 3 s. (philosophus) 6-8 (sacerdotium)] cf. c. 17, 4. ) [*](AUCTORES 12] Consolat. frg. 14. ) [*](RSHPV] 1 θϒlC SP, θύεις C cunt codd. qutiiusd. Sibyll., alii θύεις t\' (c- IAQAOIC RP, ACAOIC V tis σοι] nOCOI R, TllOCOlC S IIAANAN P1, s. I. corr. P2 tv] CCN V θη̃ϰεν] Ke S, θΗΗΝΝΚЄ P thysidolo thuitis soeplanouenfresit hece H 2 TCAIN V IIPOAIIIONTA V, retinui cum πλάνον conitmgendum, cf. Addenda; IIONTA B, ΠΡΟΑЄNONTA S, llPOAЄlllONTA P; προλιπου̃σα uel προλιπου̃σι codd. Sibyll. ЄθΟl S MЄTAAOllO Ji llPOCΩllΩ s tautatelin prolimponta teumegalo eo prosopon H interpretatifm. lat. in mg. add. m. post. R, communem habent SP cf. Struuium, opttsc. I 56 4 inmitator P 7 auguriae R, auguriale P 8 eos H 10 rse\' P2 profitetur B, profiteretur cett.; an cum — proifteretur? quod ParV 13 compluris (con- V) R1V, cumpluris P1, -res R2P2 omnibus P1, corr. P2 15 assentiam (i. e. -mus) S, adseu////tiamur (4 hastae er.) P, ∗adsejntia V2 18 consecra\'n\'dam sic V2 19 illud — fuit om. H 20 Aiuphionis Heusingerus, cf. Orell. IV 991 adn. tyndaridis SH 21 tolle dafama Pac (s. I. corr. P1?) V dicendus RS )

59
est. quod quidem faciam teque omnium optimam doctissimam adprobantibus diis inmortalibus ipsis in eorum coetu locatam ad opinionem omnium mortalium consecrabo.