Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. quid enim tam conueniens [*](EPITOME 16-46, 15] c. 14, 1 s. Saturnus-respuit. ) [*](AUCTORES 7 s.] VIII 47 s. 9] III 21, 53. ) [*](BRSHPVJ 1 gnosso R, cirosso B1, nosso S, guoso H, cnosso PV 2 urbe V creauis⌜se⌝H, crewuisse P in quo R, inque S, in qua H sepulchrum H ⌜in⌝scribtum B2, inwcriptum R2 3 ZΕΥCΚΙΟΝΟΥ R ZA\\ ΚΡΟΝΟΥ - saturni, sed om. latine, in ras. H1 latin*e (ȧ. er.) B 5 uersa R ea] a S 6 continentur R, confirmantur S qui sunt] quis S 7 ΔΑΙΜΩΝΑC S νεύωνom. P; νεϰρω̃ν codd. Sibyll. ЄΤΑΔΩΛΑ B, ΙΔΩΛΑ V KAMQNTON B, KAMONTQM R, KAMÓΝΤΦΝ S daemonas. erkchusido lacamonton H 8 KPIIIN R, KPeTH P ΚΥΧΠΜΑ B zi- ρους ή] ΤΑΦΟΥCЄH B, ΦΥCH P ЄΞЄ S oncreta thautemata fesidis moro seri H interpretat. lat. in mg. add. m. post. R, communem habent SP cf. Struuium opusc. I 55 9 natura deorum edd. 10 terrentium VI 11 insula illa B 12 potest om. Bl, post deus s. I. add. B3 13 sepulcrum P 14 religionum (~ er.) B, re⌜li⌝gionum V2 15 inane* (m er.) B 17 habebat PV edd. ex] in Sl 19 illud om. S 21 quod] quo H )

46
deo quam iustum regimen ac pium saeculum?

sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare deum summum quo uideam esse aliquid antiquius, caelum scilicet atque terram. at ego deum quaero ultra quem nihil sit omnino, qui fons et origo sit rerum: hic sit necesse est qui caelum ipsum condidit terramque fundauit.

Saturnus autem si ex his natus est ut putatur, quemadmodum potest deus esse principalis qui aliis ortum suum debet aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur?

sed hoc poeticum est ut dicebam paulo ante figmentum. nec enim fieri poterat ut elementa insensibilia tantoque interuallo separata in unum coirent ac filium procrearent aut is qui natus esset non potissimum genitoribus similis existeret, sed eam formam gereret quam parentes sui non habebant.

quaeramus ergo quid ueritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in po libro qui Octauius inscribitur sic argumentatus est: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque uenisset, Caeli filium dictum, quod soleamus eos quorum uirtutem miremur aut eos qui repentino aduenerint, de caelo cecidisse dicere, Terrae autem, quod ignotis parentibus natos terrae filios nominemus.