Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hic ne natus quidem honeste traditur, sed Alcimenae adulterio genitus; et ipse uitiis genitoris addictus nec feminis umquam nec maribus abstinuit orbemque totum non tam gloriae quam libidinis causa nec tantum ad necandas beluas quantum ad serendos liberos peragrauit.

cumque esset inuictus, ab una tamen Omphale triumphatus est, cui claua et spolio leonis tradito indutus ipse feminea ueste atque ad pedes mulieris abiectus pensa quae faceret accepit. idem postea instinctu furoris elatus paruos liberos et uxorem Megaram trucidauit.

postremo sumpta Deianirae coniugis ueste, cum difflueret ulceribus, doloris inpatiens rogum sibi in Oetaeo monte construxit eoque se uiuum cremauit. sic efficitur ut etiamsi ob uirtutem deus credi potuisset, ob haec tamen homo fuisse credatur.

Aesculapium Tarquitius tradit ex incertis parentibus natum et ob id expositum atque a uenatoribus collectum, caninis uberibus educatum, Chironi in [*](INSTITUTIONES 8-17] I 9, 1. 10 (Laomedouti). 17-20] 19,7. 20 s.] 19, 10 (idem-interemit). 21-25] I 9, 11. 26- 682, 2] I 10, 1 s. ) [*](TJ 3 positisque Pf, positique T 4 adque T 5 adque T 9 argonautas!åš (alt. as exp. et linea del. m. 1) T 17 omfale T 18 triumlatus T 19 adque T 22 deianyrae T 23 (in) eoque Heum, sed Buen confert Inst. I 18, 6 quo 26 in mg. sinistro notas quasdam, quibus fortasse nomen tarquitius contineri Guil. Schmitzius existimat, add. m. poster. (ef. ad pag. 677, 19) in T 27 adque T )

682
disciplinam datum.

hic Epidauri moratus est, Cynosuris, ut Cicero ait, sepultus, cum esset ictu fulminis interemptus. Apollo autem pater eius non dedignatus est alienum gregem pascere, ut acciperet uxorem; et dilectum puerum cum peremisset inprudens, gemitus suos inscripsit in flore.