Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque nisi homo susceperit quem deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum deum per eum cognouerit, nisi mandata eius legemque seruauerit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus.
proinde fra- gilia contemnenda sunt, ut solida consequamur, spernenda terrena, ut caelestibus honoremur, temporalia fugienda, ut ad aeterna ueniamus.
erudiat se quisque ad iustitiam, reformet ad continentiam, praeparet ad agonem, instruat ad uirtutem, ut si forte aduersarius indixerit bellum, nulla ui, nullo terrore, nullis cruciatibus a recto et bono depellatur. non se substernat insensibilibus figmentis,
sed uerum et solum deum rectus agnoscat, abiciat uoluptates, quarum inlecebris anima sublimis deprimitur ad terram, teneat innocentiam, prosit quam plurimis, incorruptibiles sibi thensauros bonis operibus adquirat, ut possit deo iudice pro uirtutis suae meritis uel coronam fidei uel praemium inmortalitatis adipisci. [*](TB] 2 homS B, homo christum T edd. 4 per eum B, christum, om. per T, per Christum edd. 7 honoremur (alt. o ex e) B 8 ueniamus] fugiamus T reformet T, recepi propter conposita erudiat praeparet instruat, formet B Da conl. Inst. VI 23, 21; IV 24, 1. 26, 25, Buen add. Inst. VI 19, 6; de ira dei 2, 2 9 praeparet ad agonem om. T 11 depellatur] diuellatur (u ex o) B subternat T 18 a*gnoscat (d er.) B sublimis bn (aU. i ex e) B 15 uobis (corr. m. 2?) T F\'Rm\'AN,.ĮACtANt\'. bE flN€-SA€CUll-€XpllCIT- atramento, EpnomA bE blUINA pROU,bENtlA rubro scriptum, T, EPITOMEN (sic) LIBRI SEPTIMI LIB. X ■ EXP • FELICITER LEGENTI VITA B ) [*]( 48**)