Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

recte ergo uiderunt hoc philosophi, sed illut quod sequitur non uiderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit. erat enim consequens et pium et necessarium ut, cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit et mundum propter ipsum eique cultum et honorem debitum redderet.

hic Plato aberrauit, hic perdidit quam primo arripuerat ueritatem, cum de cultu eius dei quem conditorem rerum ac parentem fatebatur opticuit, nec intellexit hominem deo pietatis uinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum propter quod inmortales animae fiant.

sensit tamen aeternas esse, sed non per gradus ad eam sententiam descendit. amputatis enim mediis incidit potius in ueritatem quasi per abruptum aliquod praecipitium nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione uerum inuenerat. [*](INSTITUTIONES 3-10] VII 4, 18 s. 10 s.] VII 5, 1 s. 12- 17] VII 5, 3-6. 27. 12-14 ut cum-mundo] VII 5, 9-13 (-praeparauit). \' 18 s.] locus Platonis non est in Inst. 19-21] IV 28, 2 s. (-accepit). 22-25] VII 7, 12; 8, 2. ) [*](AUCTORES 18] Plat. Tim. 28 C. ) [*](TB] 1 sunt T 2 inspiciantur B 3 ratio] ratio (add. m. 3) quoque B subsista*t (n er.) B 4 uidet per B 5 suspiciat B qui solem B qui omnia B 6 opera dei B 9 ut suã ut ttid. BJ, usui (in ras. corr.) B3 homini* (litt. er. non s fuisse uid.) B 10 filosofi T 12 et necessarium et pium B 13 tantaw (m m. 3) operam B tantum illi honoris om. B1, tantos illi honores s. l. B3 15 deum] dominum B qui et om. B apsujin B 17 primum B 19 obticuit B 20 potestatis B 23 amputaitis B 25 casu—inuenerat] casu ad eam non ratione peruenerat B, sed cf. Inst. VII 7, 14 inuenerant ) [*]( XVllIl. Lact. 1. ) [*]( 48 )

754

colendus est igitur deus, ut per religionem, quae eadem iustitia est, accipiat homo a deo immortalitatem, nec est ullum aliut praemium piae mentis: quae si est inuisibilis, non potest ab inuisibili deo nisi inuisibili mercede donari.