Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

redimere ab hoste captiuos magnum misericordiae opus est, aegros item (et) pauperes uisere atque refouere. inopes aut aduenae si obierint, non patiamur insepultos iacere. haec sunt opera, haec officia misericordiae, quae si quis obierit, uerum et acceptum sacrificium deo immolabit.

haec litabilior uictima est aput deum, qui non pecudis sanguine, sed hominis pietate placatur, quem deus, quia iustus est, suamet ipsum lege, sua et condicione prosequitur: miseretur eius quem uiderit misericordem, inexorabilis est ei quem precantibus cernit inmitem.

ergo ut haec omnia quae deo placent facere [*](INSTITUTIONES 5 s.] VI 12, 3. 32; 11, 15. 7 s.] VI 12, 6. 8 s.] VI 12, 21-23. 9 s.] VI 12, 16. 10 s.] VI 12, 24 s. 11-18] VI 12, 24 (a summae). 31. 39-41. 18-747, 4] VI 12, 33-36. ) [*](TBPJ 2 nostra om. T 3 uideas accidisse] accidit B excitaueris Blpl, corr. Bl et in ras. P2 4 opem tuam] operam T malumis (um exp. et del.) T 5 implorat ex inplorat PJ uictum B impertiamus ex inpertiamus P2 6 occurret T, occurrit Da uestiamus] induamus P v potentiore* (m er.) B 7 sustinet om. P patiat (i. e. -tur) P1, pateat PJ uel] ddmicili T 8 tecto] esto P tutella B 9 captiuum P 10 et addidi; aegros item pauperes T edd., aegros pauperes (nisi quod ralegros B2, aegros, se ex e m. 2 P, pauperos BI, corr. B9) BP; cf. Inst. VI 12, 16. 24 uisitare B adque T fouere B inopes (e ex i m. 2) P U 11 aduenae] pauperes B, aduene (sic corr. tn. 2) P 12 rsuntl P2 obierit] perfecerit B 13 immolauit TB1 (corr. B2) P letabilior Tl, s. 1. corr. T2, laetabilior Bl, corr. m. 2 uel 3, letabilior ( add. tn. 2) P 14 apud P 15 sua\'met C distinctionem add. tn. 1 ?) B, sua4mwet (t et - łJł. 1?) P 16 lege. (m er.) B et om. T conditione P eius] ei B 17 miseem ricordia (ia del.) T praecantibus Bpar )

747
possimus, contemnenda est pecunia et ad caelestes transferenda thensauros, ubi nec fur effodiat nec robigo consumat nec tyrannus eripiat, sed nobis ad aeternam opulentiam deo custode seruetur.

Fides quoque magna iustitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conseruanda est, praecipue in religione, quia deus prior est et potior quam homo.

et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est pro homine suscipere mortem et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur, quanto magis pro deo, qui potest aeternam uitam pro temporali morte praestare?

itaque cum inciderit eiusmodi necessitas, ut desciscere a deo atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus. deus sit ante oculos, deus in corde, cuius interno auxilio dolorem uiscerum et adhibita corpori tormenta superemus.

nihil tunc aliut quam uitae immortalis praemia cogitemus: ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus uniuersa quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur.