Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Haec igitur tot ac tanta testimonia liquido perdocent unum esse regimen in mundo, unam potestatem, cuius nec origo excogitari nec uis enarrari potest.

stulti ergo, qui de concubitu natos putant deos esse [se], cum ipsi sexus et corporum copulatio idcirco mortalibus a deo data sint, ut per subolis successionem genus omne seruetur.

inmortalibus uero quid opus est aut sexu aut successione, quos nec uoluptas nec interitus attingit?

illi ergo qui dii putantur, quoniam et genitos esse tamquam homines et procreasse constat, mortales [*](INSTITUTIONES 3-9] I 6,10 11.13 (confusi). 9 (Erythraeam). 9 ss.] I 6,13 (a quindecimuiris). 11-15] 16,14 (omnes-pra.edicant)-16. 19-21] I 8,1. 21 - 26] I 8,3.5 s. 26 -681,8] I 8,8 (ab illos igitur). ) [*](AUCTORES § 3 Sibyllae] cf. ad Inst. I 6, 15 s. ) [*](T] 1 Samiam Pf, samaiam T 2 frygiam T 3 Albuneae uir dod. ap. Cleric. XXVII 350 6 sybillinos T 10 sybillae T cymraJeam T 16 brebriare sic T pretermisi T 17 reuertendum] recurrendum Maffeius in apographo (unlk uir doctus ap. Cleric. XXVII 350); cf. etiam Bum 22 se del. Pf ipse Pf 25 uoluptas Pf, uoluntas T )

681
utique fuerunt, sed dii crediti sunt, quod cum essent reges magni ac potentes, ob ea beneficia quae in homines contulerant, diuinos post obitum honores consequi meruerunt positisque templis atque simulacris memoria eorum tamquam inmortalium retenta est atque celebrata.