Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
munera superabundantia non accipiat a tenuioribus: nec enim iustum est augeri patrimonia locupletium per damna miserorum.
uetus praeceptum est non occidere: quod non sic accipi debet, tamquam iubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis uindicatur, manus abstinere, (sed) hac iussione interposita nec uerbo licebit periculum mortis inferre nec infantem necare aut exponere nec se ipsum uoluntaria morte damnare.
item non adulterare: sed hoc praecepto non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium iure damnatur, uerum etiam prostitutis corporibus abstinere. supra leges enim dei lex est: ea quoque quae pro licitis habentur uetat, ut iustitiam con- summet.
eiusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet. nam si falsum testimonium mendacio nocet ei contra quem dicitur et fallit eum aput quem dicitur, numquam igitur mentiendum est, quia mendacium [*](INSTITUTIONES 1-3] VI 18, 7-9. 3 -6] haec non sunt in Instit. 6-8] VI 18, 10. 8-12] VI 20, 15 (n non enim)-17. 12] VI 20, 18-23. 12 s. nec- damnare] cf. III 18, 5-10. 13-18] VI 23, 13—25. 18-745, 1] VI 18, 4-6. ) [*](AUCTORES 4 asper in filium] cf. Col. 3, 21; Ephes. 6, 4. 4 s.] cf. Col. 4, 1; Ephes. 6, 9. 5 s.] cf. Eph. 6, 8; Col. 3, 25. ) [*](TBPJ 1 quicquam BP concupiscit B usuratmj P2, usu T, usura B 2 de alienis om. T malis om. P capere T 3 negauit B\', corr. Bs si] si qui si T; si qui sit quem necessitas cogit (immo cogat) Da qu em i (1 uel 2 liti. er.) B coget (corr. m. 2) P 4 asper* P 6 superabundantiam T, sup*abundantiam (h er.) P 9 non post debet s. I. B 10 uin- *n dicetur B 11 sed add. edd., cf. 13 nocebit (corr. m. 2) P 12 necare. (t? er.) P nec] sed B1, corr. B2 13 precepto T 14 prohiuemur BI, corr. B2, prohibemur (e ex i m. 2) P 15 damnetur B 16 abstinew P1; abstinere (iubemur) ? Thilo 17 uttiustitiam (t exp. et del.) T 19 nam si] etrsn B 20 et fallit-dicitur om. T ert\' B apud P 21 mendatium P )
huic uero nec adulari licet — perniciosa est enim ac deceptrix adulatio —, sed ubique custodiet ueritatem. quae licet sit ad praesens insuauis, tamen cum fructus eius atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta, sed gratiam.
(65) (5). Dixi de iis quae uetantur: dicam nunc breuiter quae iubentur. innocentiae proxima est misericordia. illa enim malum non facit, haec bonum operatur, illa incohat iustitiam, haec conplet.
nam cum inbecillior sit hominum natura quam ceterarum animantium, quas deus et instructas ad inferendam et munitas ad uim repellendam figurauit, adfectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium uitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus.