Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

(64). Placeat sola uirtus, cuius merces inmortalis est, cum uicerit uoluptatem. superatis autem adfectibus et perdomitis uoluptatibus facilis in conprimendis ceteris labor est ei qui sit dei ueritatisque sectator. non maledicet umquam, qui sperabit a deo benedictionem, non peierabit, ne deum ludibrio habeat, sed ne iurabit quidem, ne quando uel necessitate uel consuetudine in periurium cadat.

nihil subdole, nihil dissimulanter loquetur; neque abnegabit quod spoponderit neque promittet quod facere non possit; non inuidebit cuiquam, qui se suoque contentus sit, nec detrahet aut male alteri uolet in quem forsitan beneficia dei proniora sunt. non furabitur nec [*](INSTITUTIONES 7-10] VI 18, 2-4. 10 s.] VI 18, 10. 11- 13] haec non sunt in Instit. 13-15] cf. VI 12, 11; 18, 4-6. 15- 744, 1] cf. V 22, 4-10. ) [*](TBP] 1 tantia eijforuntur P2 2 conuitia P rixas et] rixased T, rixas nec non et in B 3 sepe T consurga tur B1, consurgantl** B2 ligitur P1 expectacula B 4 possimus (i ras. ex u) P renuntiandum est P noxils T 5 uoluptatib: (p ex n m. 2) P ne ex de T deli- 0 niti Bpac laqueos BP (nisi quod laqueis, o s. I. P1, i exp. P2), plagas T; ad laqueos mortis Buen confert Inst. II 1, 3; IV 26,15. 30,2, ad plagas Inst. III1, 8 (sed deest mortis); an laqueos et plagas ? cf. Inst. VI22, 5. 7 cuius (c in ras. ex h ? m. 2) B mercis BPI, corr. P2 immortalis P; c an inmortalitas scribendum? cf. pag. 604,4; 749,21; 752,25 al. 8 adfectibus (d del. et corr. m. 2) P 9 conprimendis (pr. i ex e tn. 2) P lceterisi B3 10 ei qui sit B (nisi quod eis Bl, corr. B3), sed coniectura inlatum uidetur, om. TP; malim labor est dei ueritatisque sectatori cum erudito Brit. pag. 426; labor est. dei ueritatisque sectator non maledicet umquam \'forsan Buen, sed c f. pag. 547,14 s. ueritas (corr. m.2) hisq: sic P sectatur P 11 sperauit TP, sperat Heum peiorauit T, peierauit B1, corr. B2, pteieraibit (b ex t) P 12 nerC T2 iurauit TB 14 loquatur P abnegauit TB1, corr. B2 sponderit T 15 promittet (e ex i tn. 2) P quicquam P 16 se quoque contentus sit (est P) TP, esrtl (s ira ras. et t add. m. 2) suo*** (que er.) contentus B detrafret P2 17 forsitam B )

744
omnino quidquam concupiscet alienum; non dabit in usuram pecuniam — hoc est enim de alienis malis lucra captare — nec tamen negabit, si quem necessitas coget mutuari.

non sit asper in filium neque in seruum: meminerit quod et ipse patrem habeat ac dominum. ita cum his agat quemadmodum secum agi uolet.

munera superabundantia non accipiat a tenuioribus: nec enim iustum est augeri patrimonia locupletium per damna miserorum.

uetus praeceptum est non occidere: quod non sic accipi debet, tamquam iubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis uindicatur, manus abstinere, (sed) hac iussione interposita nec uerbo licebit periculum mortis inferre nec infantem necare aut exponere nec se ipsum uoluntaria morte damnare.

item non adulterare: sed hoc praecepto non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium iure damnatur, uerum etiam prostitutis corporibus abstinere. supra leges enim dei lex est: ea quoque quae pro licitis habentur uetat, ut iustitiam con- summet.

eiusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet. nam si falsum testimonium mendacio nocet ei contra quem dicitur et fallit eum aput quem dicitur, numquam igitur mentiendum est, quia mendacium [*](INSTITUTIONES 1-3] VI 18, 7-9. 3 -6] haec non sunt in Instit. 6-8] VI 18, 10. 8-12] VI 20, 15 (n non enim)-17. 12] VI 20, 18-23. 12 s. nec- damnare] cf. III 18, 5-10. 13-18] VI 23, 13—25. 18-745, 1] VI 18, 4-6. ) [*](AUCTORES 4 asper in filium] cf. Col. 3, 21; Ephes. 6, 4. 4 s.] cf. Col. 4, 1; Ephes. 6, 9. 5 s.] cf. Eph. 6, 8; Col. 3, 25. ) [*](TBPJ 1 quicquam BP concupiscit B usuratmj P2, usu T, usura B 2 de alienis om. T malis om. P capere T 3 negauit B\', corr. Bs si] si qui si T; si qui sit quem necessitas cogit (immo cogat) Da qu em i (1 uel 2 liti. er.) B coget (corr. m. 2) P 4 asper* P 6 superabundantiam T, sup*abundantiam (h er.) P 9 non post debet s. I. B 10 uin- *n dicetur B 11 sed add. edd., cf. 13 nocebit (corr. m. 2) P 12 necare. (t? er.) P nec] sed B1, corr. B2 13 precepto T 14 prohiuemur BI, corr. B2, prohibemur (e ex i m. 2) P 15 damnetur B 16 abstinew P1; abstinere (iubemur) ? Thilo 17 uttiustitiam (t exp. et del.) T 19 nam si] etrsn B 20 et fallit-dicitur om. T ert\' B apud P 21 mendatium P )

745
semper aut fallit aut nocet. non est ergo uir iustus qui etiam sine noxa in otioso sermone mentitur.

huic uero nec adulari licet — perniciosa est enim ac deceptrix adulatio —, sed ubique custodiet ueritatem. quae licet sit ad praesens insuauis, tamen cum fructus eius atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta, sed gratiam.