Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

libidinis autem adfectus ad procreandos liberos insitus et innatus est, sed qui limites eius in animo non tenent, utuntur eo ad solam uoluptatem: inde inliciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur.

redigendi sunt ergo isti adfectus intra fines suos et in uiam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint uehementes, culpam tamen habere non possunt. [*](INSTITUTIONES 1-3 (-inseuit)] VI 15, 3 s. 1-7] VI 16, 7 s.; c. 17; 19,5. 5-7] VI 14, 3 s. 7-12] VI 16, 10 (irasci); 19, G-10. 12-16] VI 16,10 (cupere); 19,6. 9 s.; cf. VI 17, 10.14. 16-20] VI 16,9 s. (libidine commoueri); VI 19, 6. 9 s. 20—740,2] VI 16,11; 17,9.12; 19,11. ) [*](TBP] 3 inseruit B bon*a (i er.) B 4 raJd B adtributa TP\', attributa BP1 fiant B et om. B 5 dimicemus T 6 malum] n malum est B affectus B habeat T 8 regemdam (m del.) T 9 a deo om. T, fort. recte conpremat (e ex i) sic B, co I pescat TB 10 ignorat irascitur BP 11 po*tiorib: (n ? er.) P proselitur P1, corr. P3 12 caedes (sq ex a m. 2) P quoque] quae ut uid. B\', *uerrlO B2 13 conquirenda (e in ras. ex a ? m. 3) B 14 insatiabiliter (pr. t ex c m. 2) P congererrel P1 15 uenena (u ex b) B circumscribtiones TB 16 fraudrilUm P1 generlaJ P 17 liberos] filios B natus B 18 in om. BP utuntur] ut in T 19 inlicent T, itfliciti B7 corruptelraJe B 20 redigendi (alt. i ex o) B 21 in om. T redigendi B 22 uehementius P possint BP ) [*]( 47* )

740

Cohibenda est ira, cum patimur iniuriam, ut et malum conprimatur quod ex certamine inpendet et duas maximas uirtutes, innocentiam patientiamque, teneamus. auaritia frangatur, cum habemus quod satis est.

quis enim furor est in iis coaceruandis laborare quae aut latrocinio aut proscriptione aut morte ad alios necesse sit peruenire?

libido extra legitimum torum non euagetur, sed creandis liberis seruiat. adpetentia enim nimia uoluptatis et periculum parit et infamiam generat et, quod est maxime cauendum, mortem adquirit aeternam. nihil est enim tam inuisum deo quam mens incesta et animus inpurus.