Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius ca. 240-ca. 320

Lactantius ca. 240-ca. 320, Epitome Divinarum Institutionum

Nam si iustitia est ueri dei cultus — quid enim tam iustum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem quam deum agnoscere ut parentem, uenerari ut dominum eiusque legi et praeceptis obtemperare? —, nescierunt ergo iustitiam philosophi, quia nec ipsum deum agnouerunt nec cultum eius legemque tenuerunt.

et ideo refelli potuerunt a Carneade, cuius haec fuit disputatio, nullum esse ius naturale itaque omnes animantes ipsa ducente [*](INSTITUTIONES 2-5. 7 s.] V 14, 16-20 (cf. 18 nemo deoiustitia indiget). 6—9] V 15, 1. 9—14] V 14, 3—5; c. 16. 17 s.] V 18, 14-16. 19-731, 21] V 16. 19 s.] V 14, 12 s. 20-731, 8] V 16, 3 s. ) [*](TBP(a 15)] 3 adque T 4 adquin T infimorum lJa, infirmorum T 6 proflueret Pf, plrJofluerent (r m ras. ex lu) T 7 commune Pf, communem T 11 refelleret Pf, rofellet T storum T 14 post disputare in imo fol. 42x svbscriptio haec €Xp(-b€ opificio bl-INC-€piTOODA€ T proxima pars Epitomae etiam codicibus BP seruata in his libros Institutionum, Dc ira dei, De opificio dei ut liber decimus sequitur; DE OPI- FICIO DIVINO LIBER VIIII EXPLICIT INCIPIT EPITOMEN (sic) LIBKI SEPTIMI LIBER X FELICITEK B; CAECILI FIRMIANI DE OPIFICIO DI LIB VIIII EXPLIC INCIPIT DE EPITOME LIBER DECIMVS P 15 nam om., incipit a Si P \'Sil B3 16 enim ont. P 17 deum om. P adgnoscere B 18 dm T, sed cf. c. 54, 4; Inst. V 1H, 14 et] ut BI, wut B3 preceptis T 19 filosofi TB 20 adgnouerunt B 21 carneadae T 22 naturae P ducent T )

731
natura commoda sua defendere et ideo iustitiam, si alienis utilitatibus consulit, suas neglegit, stultitiam esse dicendam.

quodsi omnes populi penes quos sit imperium ipsique Romani qui orbem totum possederint iustitiam sequi uelint ac suum cuique restituere quod ui et armis occupauerunt, ad casas et egestatem reuertentur. quod si fecerint, iustos quidem, sed tamen stultos iudicari necesse est, qui ut aliis prosint, sibi nocere contendant.

deinde si reperiat aliquis hominem, qui aut aurum pro orichalco aut argentum pro plumbo uendat per errorem atque id emere necessitas cogat, utrum dissimulabit et emet paruo an potius indicabit? si indicabit, iustus utique dicetur, quia non fefellit, sed idem stultus, qui alteri fecerit lucrum, sibi damnum. sed facile de damno est. quid?

si uita eius in periculum ueniet, ut eum necesse sit aut occidere aut mori, quid faciet? potest hoc euenire, ut naufragio facto inueniat aliquem inbecillum tabulae inhaerentem aut uicto exercitu fugiens reperiat aliquem uulneratum equo insidentem: utrumne aut illum tabula aut hunc equo deturbabit, ut ipse possit euadere? si uolet iustus esse, non faciet, sed idem stultus iudicabitur, qui dum alterius uitae parcit, suam prodet. si faciet, sapiens quidem uidebitur, quia sibi consulet, sed idem malus, quia nocebit.