Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed recte ac merito puniri eos aiunt, qui publicas religiones a maioribus traditas execrantur. quid? si maiores illi stulti fuerunt in suscipiendis religionibus uanis, sicut iam supra ostendimus, praescribetur nobis quominus uera et meliora sectemur?

cur nobis auferimus libertatem et quasi addicti alienis seruimus erroribus? liceat sapere, liceat inquirere ueritatem.

sed tamen, si libet maiorum defendere (religiones), cur inpune habent Aegyptii, qui pecudes et omnis generis bestias pro diis colunt? cur de diis ipsis (mimi) aguntur et qui eos facetius deriserit, honoratur? cur audiuntur philosophi, qui aut nullos deos esse aiunt aut, si sunt, nihil curare nec humana respicere aut nullam esse omnino quae regat mundum prouidentiam disserunt?

sed soli ex omnibus impii iudicantur qui deum, qui ueritatem secuntur. quae cum sit eadem iustitia, eadem sapientia, hanc isti uel inpietatis uel stultitiae crimine infamant nec perspiciunt quid sit quod eos fallat, cum et malo uocabulum boni et bono mali nomen inponunt.

plurimi quidem philosophorum, sed maxime Plato et Aristoteles de iustitia multa dixerunt adserentes et extollentes eam summa laude uirtutem, quod suum cuique tribuat, quod aequitatem in omnibus seruet: et cum ceterae uirtutes quasi tacitae sint et intus inclusae, solam esse iustitiam quae nec sibi tantum conciliata [*]( 7 supra] c. 15 ss. ) [*](INSTITUTIONES 4-10] V 19, 3—5. 10-16] V 20, 12-14. 16-20] V 19, 7 s. ( - inpiorum). 20-24 (aequitatem). 730, 6-9] V 14, 5 (ut Aristotelell-patronos). 7-13. 15. 19-15, 2; 17, 4 s. 24-730,2] locus non est in Instit. ) [*](AUCTORES § 5-8] ad Ciceronis de rep. librum III (c. 7) refert Maius; uerba § 5 certe \'et cum-quam plurimis prosit\' inde deriuata esse ostenditur locis Nonii pag. 373, 24; 299, 30. ) [*](TJ 2 adque T 4 recte T istulti (i exp. et del.) T 8 et] eriiditus Brit. pag. 28, dubitat tamen pag. 428, sed T 10 religiones add. Da conI. Inst. V 20, 12 12 mimi add. Da coni. Inst. V 20, 12 13 filosofi T 14 sint Heum 15 prouidentiam Pf, prouidentia T 20 plurimi Heum et Buen, primuli T 21 filosoforuni T 23 equitatem T )

730
sit nec occulta, sed foras tota promineat et ad bene faciendum prona sit, ut quam plurimis prosit;

quasi uero in iudicibus solis atque in potestate aliqua constitutis iustitia esse debeat et non in omnibus. atquin nullus est hominum ne infimorum quidem ac mendicorum in quem iustitia cadere non possit

sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam uirtutem, id est commune omnium bonum paucis tribuerunt eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt.

nec inmerito extitit Carneades homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum orationem et iustitiam, quae fundamentum stabile non habebat, euerteret, non quia uituperandam esse iustitiam sentiebat, sed ut illos defensores eius ostenderet nihil> certi, nihil firmi de iustitia disputare.