Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ei his omnibus Cumanae solius tres esse libros, qui Romanorum fata contineant et habeantur arcani, ceterarum autem fere omnium singulos extare haberique uulgo, sed eos Sibyllinos uelut uno nomine inscribi, nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, nomen suum uerum posuit in libro; aliarum confusi sunt.

hae omnes de quibus dixi Sibyllae praeter Cymaeam, quam legi nisi a quindecimuiris non licet, unum deum esse testantur, principem conditorem parentem, non ab ullo generatum, sed a se ipso satum, qui et fuerit a saeculis et sit futurus in saecula, et idcirco solus coli debeat, solus timeri, solus a cunctis uiuentibus honorari.

quarum testimonia quia breuiare non poteram, praetermisi: quae si desideras, ad ipsos tibi libros reuertendum est. nunc reliqua persequamur.

Haec igitur tot ac tanta testimonia liquido perdocent unum esse regimen in mundo, unam potestatem, cuius nec origo excogitari nec uis enarrari potest.

stulti ergo, qui de concubitu natos putant deos esse [se], cum ipsi sexus et corporum copulatio idcirco mortalibus a deo data sint, ut per subolis successionem genus omne seruetur.

inmortalibus uero quid opus est aut sexu aut successione, quos nec uoluptas nec interitus attingit?