Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique cum metu tormentorum aliqui aut cruciatibus uicti ad execranda sacrificia consenserint, numquam ultro faciunt quod necessitate fecerunt, sed data rursus facultate ac reddita libertate referunt se ad deum eumque precibus et lacrimis placant agentes non uoluntatis quam non habuerunt, sed necessitatis quam pertulerunt paenitentiam, et uenia satisfacientibus non negatur.

quid ergo promouet qui corpus inquinat, quando inmutare non potest uoluntatem? at enim homines inanis cerebri si quem fortem adegerint libare diis suis, incredibili alacritate insolenter exultant et quasi hostem sub iugum miserint, gaudent.

si uero aliquis nec minis nec tormentis territus fidem uitae anteferre maluerit, in hunc ingenium suum crudelitas exerit, infanda et intolerabilia molitur. et quia sciunt gloriosam esse pro deo mortem et hanc nobis esse uictoriam, si superatis tortoribus animam pro fide ac religione ponamus, et ipsi enituntur ut uincant.

non adficiunt morte, sed excogitant nouos inauditosque cruciatus, ut fragilitas uiscerum doloribus cedat, et si non cesserit, differunt adhibentque uulneribus curam diligentem, ut crudis adhuc cicatricibus repetita tormenta plus doloris inmittant. et (dum) hanc aduersus innocentes carnificinam exercent, pios utique se et iustos et religiosos putant — talibus enim sacris d(ii) eorum delectantur —, illos uero impios et desperatos [*](INSTITUTIONES 1-5] V 19, 23. 11 (non est-potest). 5- 12] V 13, 6—10 (-redcant). 12-729, 3] V 11,11-17. 15-18] V 9, 12. 21] V 9, 10. 25—729, 3] V 9, 13 s.; 19, 6 s. 17. ) [*](11 1 adquin T 3 preter T uolumtaria T 8 praecibus T 9 placant Pf, placat T uolumtatis T 10 penitentiam T 12 uolumtatem T ad T 13 forte Da et Heum, sed cf. Inst. V 11,15 21 morte Pf, mortem T, in mortem Btten conl. Tac. ann. IV 45 25 dum-exereent Da, exercent T; exercentes Pf; an cum-eaercent ? cf. Inst. VI 1, 9 cum uiuero se eqs. 27 dii eorum Da coni. Inst. V 10, 17 et Buen conI. Inst. V 11,18, deorum T )

729
nuncupant.

quae ista est peruersitas, ut qui torquetur innocens desperatus atque impius nominetur, carnifex autem iustus piusque dicatur?

Sed recte ac merito puniri eos aiunt, qui publicas religiones a maioribus traditas execrantur. quid? si maiores illi stulti fuerunt in suscipiendis religionibus uanis, sicut iam supra ostendimus, praescribetur nobis quominus uera et meliora sectemur?

cur nobis auferimus libertatem et quasi addicti alienis seruimus erroribus? liceat sapere, liceat inquirere ueritatem.

sed tamen, si libet maiorum defendere (religiones), cur inpune habent Aegyptii, qui pecudes et omnis generis bestias pro diis colunt? cur de diis ipsis (mimi) aguntur et qui eos facetius deriserit, honoratur? cur audiuntur philosophi, qui aut nullos deos esse aiunt aut, si sunt, nihil curare nec humana respicere aut nullam esse omnino quae regat mundum prouidentiam disserunt?

sed soli ex omnibus impii iudicantur qui deum, qui ueritatem secuntur. quae cum sit eadem iustitia, eadem sapientia, hanc isti uel inpietatis uel stultitiae crimine infamant nec perspiciunt quid sit quod eos fallat, cum et malo uocabulum boni et bono mali nomen inponunt.

plurimi quidem philosophorum, sed maxime Plato et Aristoteles de iustitia multa dixerunt adserentes et extollentes eam summa laude uirtutem, quod suum cuique tribuat, quod aequitatem in omnibus seruet: et cum ceterae uirtutes quasi tacitae sint et intus inclusae, solam esse iustitiam quae nec sibi tantum conciliata [*]( 7 supra] c. 15 ss. ) [*](INSTITUTIONES 4-10] V 19, 3—5. 10-16] V 20, 12-14. 16-20] V 19, 7 s. ( - inpiorum). 20-24 (aequitatem). 730, 6-9] V 14, 5 (ut Aristotelell-patronos). 7-13. 15. 19-15, 2; 17, 4 s. 24-730,2] locus non est in Instit. ) [*](AUCTORES § 5-8] ad Ciceronis de rep. librum III (c. 7) refert Maius; uerba § 5 certe \'et cum-quam plurimis prosit\' inde deriuata esse ostenditur locis Nonii pag. 373, 24; 299, 30. ) [*](TJ 2 adque T 4 recte T istulti (i exp. et del.) T 8 et] eriiditus Brit. pag. 28, dubitat tamen pag. 428, sed T 10 religiones add. Da conI. Inst. V 20, 12 12 mimi add. Da coni. Inst. V 20, 12 13 filosofi T 14 sint Heum 15 prouidentiam Pf, prouidentia T 20 plurimi Heum et Buen, primuli T 21 filosoforuni T 23 equitatem T )

730
sit nec occulta, sed foras tota promineat et ad bene faciendum prona sit, ut quam plurimis prosit;

quasi uero in iudicibus solis atque in potestate aliqua constitutis iustitia esse debeat et non in omnibus. atquin nullus est hominum ne infimorum quidem ac mendicorum in quem iustitia cadere non possit

sed quia ignorabant quid esset, unde proflueret, quid operis haberet, summam illam uirtutem, id est commune omnium bonum paucis tribuerunt eamque nullas utilitates proprias aucupari, sed alienis tantum commodis studere dixerunt.

nec inmerito extitit Carneades homo summo ingenio et acumine, qui refelleret istorum orationem et iustitiam, quae fundamentum stabile non habebat, euerteret, non quia uituperandam esse iustitiam sentiebat, sed ut illos defensores eius ostenderet nihil> certi, nihil firmi de iustitia disputare.

Nam si iustitia est ueri dei cultus — quid enim tam iustum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem quam deum agnoscere ut parentem, uenerari ut dominum eiusque legi et praeceptis obtemperare? —, nescierunt ergo iustitiam philosophi, quia nec ipsum deum agnouerunt nec cultum eius legemque tenuerunt.