Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si malum, quid me ad consortium mali rapis? utere sorte tua. ego malo in bono mori quam in malo uiuere.

Haec quidem iuste dici possunt. sed quis audiet, cum homines furiosi et inpotentes minui dominationem suam [*](INSTITUTIONES 1-3] V 19, 22 s. 2 s.] V 19, 6. 5-9] V 19, 11. 5 s.] V 19, 6—8. 6 s.] V 19, 11 (uerbis-uerberibus). 10-16] haec non sunt in Inst. 16-18] V 20, 5 (-recusanti). 18—23] V 12,3 s. (si uobis-amplectimur); 13,10 s. 22] Vergilii locus non est in Instit. ) [*](AUCTORES 22] Verg. Aen. XII 932. ) [*](1] 1 prestent T 5 ne Pf, nec T non eiecit Da 9 quae. (e er.) T in margine sinistro notas habet T, quarum prior pars cum extrema margine resecta est; Guil. Schmitzius legit et suppleuit haec [q[coLta«e! uciirnoi«Dti cf. ad pag. 677, 19 10 praementibus T conatur Pf 12 a praecipitio He-um, precipitio T 15 rplroibueris sic T 16 siueris Da, sinueris T, quam formam uulgarem esse existimat Georges, lex. lat.1 II pag. 2409, sed U correctione hac sineris orta uidetur, sineris \'fortasse\' Buen 21 uolumtate T )

728
putent, si sit aliquid in rebus humanis liberum? atquin religio sola est in qua libertas domicilium conlocauit.

res est enim praeter ceteras uoluntaria nec inponi cuiquam necessitas potest, ut colat quod non uult. potest aliquis forsitan simulare, non potest uelle.

denique cum metu tormentorum aliqui aut cruciatibus uicti ad execranda sacrificia consenserint, numquam ultro faciunt quod necessitate fecerunt, sed data rursus facultate ac reddita libertate referunt se ad deum eumque precibus et lacrimis placant agentes non uoluntatis quam non habuerunt, sed necessitatis quam pertulerunt paenitentiam, et uenia satisfacientibus non negatur.

quid ergo promouet qui corpus inquinat, quando inmutare non potest uoluntatem? at enim homines inanis cerebri si quem fortem adegerint libare diis suis, incredibili alacritate insolenter exultant et quasi hostem sub iugum miserint, gaudent.