Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed haec facere se dicunt, ut deos suos defendant. primum, si dii sunt et habent aliquid potestatis ac numinis. defensione hominis patrocinioque non indigent, sed se ipsos utique defendunt.

aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem iniurias possunt uindicare? stultum igitur et uanum, deorum esse uindices uelle, nisi quod ex eo \'magis apparet diffidentia.

qui enim patrocinium dei quem colit suscipit, illum esse nihili confitetur: si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non debet eum uelle defendere a quo ipse est defendendus.

nos igitur recte. nam cum isti defensores falsorum deorum aduersus uerum deum rebelles nomen eius in nobis persecuntur, nec re nec uerbo repugnamus, sed mites et taciti et patientes perferimus omnia quaecumque aduersus nos potest crudelitas machinari. habemus enim fiduciam in deo, a quo expectamus secuturam protinus ultionem.

nec est inanis ista fiducia, siquidem eorum omnium qui hoc facinus ausi sunt miserabiles exitus partim cognouimus, partim : uidimus nec ullus habuit inpune quod deum laesit, set qui sit uerus deus qui uerbo discere noluit, supplicio suo didicit.