Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Una igitur spes hominibus uitae est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abiectis quibus tenebantur erroribus aperiant oculos mentis suae deumque cognoscant, in quo solo domicilium ueritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud deum stultitia est, pro nihilo conputent, sed uera sapientia id est religione suscepta fiant inmortalitatis heredes.

at enim repugnant non tam ueritati quam propriae saluti cumque haec audiunt, uelut aliis inexpiabile nefas detestantur.

sed ne audire quidem patiuntur, uiolari aures suas sacrilegio putant, si audierint, nec iam maledictis abstinent, sed quantis possunt uerborum contumeliis insectantur. idemque si potestatem nacti fuerint, uelut hostes publicos persecuntur, immo etiam plus quam hostes, quorum, cum bello uicti fuerint, aiit mors aut seruitus poena est nec ullus post arma deposita cruciatus, quamuis omnia pati meruerint qui facere uoluerunt, et inter mucrones locum pietas habet.

inaudita est crudelitas, cum innocentia nec uictorum hostium condicionem meretur. quae tanta huius furoris est causa? scilicet quia ratione congredi non queunt, uiolentia premunt, incognita causa tamquam nocentissimos [*](INSTITUTIONES 3-6] IV 27, 6-15. 5 quos-nl\'gant] IV 27, 15 (Homero). 7-13] IV 28, 1 s.; cf. III 30, 3—8. 13-18] V 1, 1. 3-7. 18-726, 8] V 9, 2-8. ) [*](AUCTORES 3 uerberanti deo] cf. oraculum Inst. I 7, 10 (pag. 27,16). ) [*](T] 3 caedunt T 4 cumque] omnique Da 6 triumfari T 9 coginojscant T 10 de bis, pr. del. T 11 filosofiam T 12 sed] et Pf 13 ad T 15 ne audient quidem patienter Hettnl, patienter (UOlullt) Buen 18 nacti Pf, acti T 19 publicos (nos) Heum 21 ullus Pf, ullis T 23 habet, Da conI. Inst. V 0, 3 (cf. etiam Buen), haberet T, habet. (at) eruditus Brit. pag. 423 24 que T 26 praemunt T )

726
damnant, quia constare de ipsa innocentia noluerunt.

nec satis putant, si celeri ac simplici morte moriantur quos inrationabiliter oderunt, sed eos exquisitis cruciatibus lacerant, ut expleant odium, quod non peccatum aliquod, sed ueritas parit: quae idcirco male uiuentibus odiosa est, quia aegre ferunt esse aliquos quibus facta eorum placere non possunt. hos omni modo cupiunt extinguere, ut possint libere sine teste peccare.

Sed haec facere se dicunt, ut deos suos defendant. primum, si dii sunt et habent aliquid potestatis ac numinis. defensione hominis patrocinioque non indigent, sed se ipsos utique defendunt.

aut quomodo ab iis homo sperare auxilium potest, si ne suas quidem iniurias possunt uindicare? stultum igitur et uanum, deorum esse uindices uelle, nisi quod ex eo \'magis apparet diffidentia.

qui enim patrocinium dei quem colit suscipit, illum esse nihili confitetur: si autem ideo colit, quia potentem arbitratur, non debet eum uelle defendere a quo ipse est defendendus.