Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo sperauerint de suis religionibus cumque sua sapientia Graeci, cum uideant deos suos, quos eosdem daemonas esse non negant, per crucem ab. hominibus triumphari?

Una igitur spes hominibus uitae est, unus portus salutis, unum refugium libertatis, si abiectis quibus tenebantur erroribus aperiant oculos mentis suae deumque cognoscant, in quo solo domicilium ueritatis est, terrena et de terra ficta contemnant, philosophiam, quae apud deum stultitia est, pro nihilo conputent, sed uera sapientia id est religione suscepta fiant inmortalitatis heredes.

at enim repugnant non tam ueritati quam propriae saluti cumque haec audiunt, uelut aliis inexpiabile nefas detestantur.