Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reseruauit. his etiam illut accedit, quod passione ac morte suscepta sublimem fieri oportebat.

adeo illum crux et re et significatione exaltauit, ut omnibus maiestas eius ac uirtus cum ipsa passione notuerit. nam quod extendit in patibulo manus, utique alas suas in orientem occidentemque porrexit, sub quas uniuersae nationes ab utraque mundi parte ad requiem conuenirent.

quantum autem ualeat hoc signum et quid habeat potestatis, in promtu est, cum omnis daemonum cohors hoc signo expellitur ac fugatur.

et sicut ipse ante passionem daemonas uerbo et inperio proturbabat, sic nunc nomine ac signo passionis eius idem [*](INSTITUTIONES 7] IV 26, 1. 7-15] IV 26, 29 s. 15-18] IV 26,31-33 (-redderetur). 18—24] IV 26,33 (ab illa quoque) - 36. 24-725,3] IV 27, 1 s.; V 21,3-5. ) [*](77 2 hae Heum 3 uirtutis eruditus Brit. pag. 422 (cf. c. 57, 4), uirtutes T 8 utique Pf, utuque T 15 preterea T 16 accMit ex acceit T 17 fuit quae Pf, fuitq. T 18 reseruauit Pf, reseruabit T 19 accedit Pf, accepit T 25 potestatisin (isi in ras. ex em) T promtu Pf, promtum T 26 expellatur ac fugetur Heum 28 eius idem erw- ditus Brit. pag. 422 coni. Inst. IV 27, 2, eiusdem T )

725
spiritus inmundi, quando in corpora hominum inrepserint, exiguntur, cum extorti et excruciati ac se daemonas confitentes uerberanti se deo cedunt.

quid ergo sperauerint de suis religionibus cumque sua sapientia Graeci, cum uideant deos suos, quos eosdem daemonas esse non negant, per crucem ab. hominibus triumphari?