Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
scio equidem multos, dum abhorrent nomen crucis, refugere a ueritate, cum in ea et ratio magna sit et potestas. nam cum ad hoc missus esset, ut humillimis quibusque uiam panderet ad salutem, se ipse humilem fecit, ut eos liberaret.
suscepit ergo id genus mortis quod solet humilibus inrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis eius fas non erat nec os infringi, quod accidit us qui capite plectuntur.
crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reseruauit. his etiam illut accedit, quod passione ac morte suscepta sublimem fieri oportebat.