Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Dicam nunc de sacramento crucis, ne quis forte dicat: \'si suscipienda illi mors fuerat, non utique infamis ac turpis, sed quae haberet aliquid honestatis:

scio equidem multos, dum abhorrent nomen crucis, refugere a ueritate, cum in ea et ratio magna sit et potestas. nam cum ad hoc missus esset, ut humillimis quibusque uiam panderet ad salutem, se ipse humilem fecit, ut eos liberaret.

suscepit ergo id genus mortis quod solet humilibus inrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis eius fas non erat nec os infringi, quod accidit us qui capite plectuntur.

crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reseruauit. his etiam illut accedit, quod passione ac morte suscepta sublimem fieri oportebat.

adeo illum crux et re et significatione exaltauit, ut omnibus maiestas eius ac uirtus cum ipsa passione notuerit. nam quod extendit in patibulo manus, utique alas suas in orientem occidentemque porrexit, sub quas uniuersae nationes ab utraque mundi parte ad requiem conuenirent.