Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

exemplis igitur opus est, ut ea quae praecipiuntur habeant firmitatem, et si quis contumax extiterit ac dixerit non posse fieri, praeceptor illum praesenti opere conuincat. non potest ergo perfecta esse doctrina, cum uerbis tantum traditur, sed tum perfecta est, cum factis adimpletur.

Christus itaque cum doctor uirtutis ad homines mitteretur, utique, ut doctrina eius perfecta esset, et docere et facere debuerat. sed si corpus hominis non induisset, non posset facere quae [*](INSTITUTIONES 1 (prophetas) - 4] IV 29, 10—12. 4-9] IV 29, 1-4. 8 s. 13. 9-13] IV 29, 13—15. c. 45] IV 22-25; IV 26, 24-27. 14-21] IV 22, 2 s.; 23,1-7. 21-25] IV 23,8 s. 22 s. (contumax, praesenti opere)] IV 23,7; 24, 10 (contumacia-exemplo). 25- 724, 6] IV 23, 10-24, 17; 25, 1. ) [*](T] 1 profetas T 2 predicarent T 5 di T 9 uolumtas T 13 re- linquit Da 14 iis Pf, is T 19 aliquit T 21 derogabit Pf, dero- gauit T precip\'i*untur T 28 potuisset Pf ) [*]( 46* )

724
docebat, id est non irasci, non cupere diuitias, non libidine inflammari, dolorem non timere, mortem contemnere.

haec sunt utique uirtutis, set fieri sine carne non possunt. ergo ideo corporatus est, ut cum uincenda esse carnis desideria doceret, ipse faceret prior, ne quis excusationem de carnis fragilitate praetenderet.

Dicam nunc de sacramento crucis, ne quis forte dicat: \'si suscipienda illi mors fuerat, non utique infamis ac turpis, sed quae haberet aliquid honestatis:

scio equidem multos, dum abhorrent nomen crucis, refugere a ueritate, cum in ea et ratio magna sit et potestas. nam cum ad hoc missus esset, ut humillimis quibusque uiam panderet ad salutem, se ipse humilem fecit, ut eos liberaret.

suscepit ergo id genus mortis quod solet humilibus inrogari, ut omnibus facultas daretur imitandi. praeterea cum esset resurrecturus, amputari partem corporis eius fas non erat nec os infringi, quod accidit us qui capite plectuntur.

crux ergo potior fuit, quae resurrectioni corpus integris ossibus reseruauit. his etiam illut accedit, quod passione ac morte suscepta sublimem fieri oportebat.