Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Superest respondere etiam iis qui putant inconueniens fuisse nec habere rationem ut deus mortali corpore indueretur, ut hominibus subiectus esset, ut contumelias sustineret, cruciatus etiam mortemque pateretur.

dicam quod sentio et rem inmensam paucis ut potero substringam. qui aliquid docet, debet, ut opinor, facere ipse quae docet, ut cogat homines optemperare. nam si non fecerit, praeceptis suis fidem derogabit.

exemplis igitur opus est, ut ea quae praecipiuntur habeant firmitatem, et si quis contumax extiterit ac dixerit non posse fieri, praeceptor illum praesenti opere conuincat. non potest ergo perfecta esse doctrina, cum uerbis tantum traditur, sed tum perfecta est, cum factis adimpletur.