Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Si ergo Iudaei a deo reiecti sunt, sicut sacrarum scripturarum fides indicat, gentes autem, sicut uidemus, adscitae ac de tenebris huius uitae saecularis deque uinculis daemonum liberatae, nulla igitur alia spes homini proposita est, nisi ueram religionem ueramque sapientiam, quae in Christo est, fuerit secutus: quem qui ignorat, a ueritate ac deo semper alienus est.

nec sibi de summo deo uel Iudaei uel philosophi blandiantur: qui filium non agnouit, nec patrem potuit agnoscere. haec est sapientia et hoc mysterium summi dei. per illum se deus [*](INSTITUTIONES 2-6] IV 20, 7. 6-10] IV 11, 8. 10-12] IV 11, 10. 12-17] IV 20, 12. 21-23] IV 28, 1 s. 25-723,13] IV 29. ) [*](AUCTORES 3] Ier. 12, 7 s. 6] MaL 1, 10 s. 10] Is. 66, 18. 12] Es. 42, 6 s. ) [*](TJ 2 scribturis T 6 idcirco] ideo lnst. IV 20, 7 cum Vulg. 7 uolumtas T 8 quia.] quoniam Inst. IV 11,8, cf. adn. ad h. l. 9 ad T ex Vulg. ut uid., in Lactantium scripsisse existimo, cf. Inst. 10 eseias T 13 uocaui Pf, uocabi T 14 dedi] et dedi Lactantium scripsisse existimo, cf. Inst. IV 20, 12 19 scribturarum T 20 secularis T 24 filosofi T 26 misterium T )

723
et agnosci et coli uoluit.

ideo prophetas ante praemisit qui de aduentu eius praedicarent, ut cum facta essent in eo quaecumque praedicata sunt, tunc ab hominibus et dei filius et deus crederetur.

nec tamen sic habendum est, tamquam duo sint dii. pater enim ac filius unum sunt. cum enim pater filium diligat omniaque ei tribuat et filius patri fideliter obsequatur nec uelit quidquam nisi quod pater, non potest utique necessitudo tanta diuelli, ut duo esse dicantur in quibus et substantia et uoluntas et fides una est.

ergo et filius per patrem et pater per filium. unus est honos utrique tribuendus tamquam uni deo et ita diuidendus est per duos cultus, ut diuisio ipsa compage inseparabili uinciatur. neutrum sibi relinquet qui aut patrem a filio aut filium a patre secernit.