Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cum igitur ad dexteram dei sedeat calcaturus inimicos suos qui eum cruciauerunt, quando ad iudicandum orbem uenerit, apparet nullam spem reliquam esse Iudaeis, nisi conuersi ad paenitentiam et a sanguine quo se polluerunt abluti sperare in eum coeperint quem necauerunt.

ideo sic dicit Hesdra: hoc pascha saluator noster est et refugium nostrum. cogitate et ascendat in cor uestrum, quoniam habemus humiliare eum in signo: et post haec sperabimus in eum.

exheredatos autem esse Iudaeos, quia [*](INSTITUTIONES 3-10] IV 12, 12. 10-13] IV 12, 17. 14—16] IV 12, 21. 16-18] IV 18, 23. 18-22] IV 18, 22. 22—722, 2] IV 20,11. ) [*](AUCTORES 4] Dan. 7,13 s. 11] Ps. 109, 1. 19] cf. ad Inst. IV 18, 22. ) [*](T] 2 quadragesimo Da ex Inst. IV 21, 1, quinquagesimo T 3 nube scripsi, nubem T; cf. IV 21, 1; de mort. persec. 2, 3 circumuoluit eum procella nubis; Act. Apost. 1, 9 xat uerAapev OCOTOV profeta T 5 celi C add. m. 2?) T 6 - anticum] uetustum scribendum uidetur, cf. ad Inst. IV 12, 12. 16 8 i | perium T seruient ei Pf ex Inst. IV12,12, seruientes T 12 donec T cum Vulg., quoadusque Lactantium scripsisse existimo, cf. ad Inst. IV 12,17 16 uenerit Pf, uenerat T 17 penitentiam T sanguine Pf, sanguine T 18 necauerunt Fritzschius; cf. Inst. IV 18, 23, negauerunt T 19 Hesdras Fritzschius, cf. Inst. IV 18, 22 21 humiliare Pf ex Inst., humilare T 22 sperabimus Da ex Inst., sperauimus T ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 46 )

722
Christum reprobauerunt, et nos, qui sumus ex gentibus, in eorum locum adoptatos scripturis adprobatur.

Hieremias ita dicit: dereliqui domum meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius. facta est hereditas mea mihi sicut leo in silua, dedit ipsa super me uocem suam, idcirco odiui eam.

item Malachiel: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris, quia a solis ortu usque ad occasum clarificabitur nomen meum apud gentes.