Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid enim non mererentur qui dominum, qui ad salutem ipsorum uenerat, peremerunt?

Post haec detractum patibulo corpus monumento condiderunt. uerum tertio die ante lucem terrae motu facto ac reuoluto lapide quo sepulcrum clauserant resurrexit. in sepulcro autem nihil nisi exuuiae corporis sunt repertae.

ipsum uero resurrecturum die tertio iam olim prophetae fuerant praelocuti. Dauid in psalmo XV: non derelinques animam meam ad inferos nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. item Osee: hic filius meus sapiens, propter quod nunc non resistet in contribulatione filiorum suorum: et de manu inferorum eruam eum. ubi est iudicium tuum, mors, ubi est aculeus tuus? idem rursus: uiuificabit nos post biduum die tertio.