Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
intentabant autem pro crimine id ipsum, quod se dei filium diceret et quod legem solueret curando homines in sabbato, quam ille se non soluere, sed implere dicebat.
cumque Pontius Pilatus, qui tum legatus [*](INSTITUTIONES 1-5] IV 16, 5. 12. 5-22] IV 16, 7-10. 22-24] IV 16, 17; 18, 1 s. 24 (conprehensum). 28—718, 8] IV 18, 4—9. 25-27] IV 17, 1 s.; 18, 4 (obicientes). ) [*](AUCTORES 6] Sap. 2, 12-17. 19-22. ) [*](T] 8 eiprobrat Pf, exprobat T 13 estimati T 14 illo T cum eVulg.\', eo Lactantium scripsisse existimo, cf. Inst. IV 16,8 uiis Pf ex Inst. ibid., uiris T 15 praefert Pf ex Inst., preferet T 18 ad tormenta cf. Inst. 21 excecauit T stultitia Pf, stultia T eorum T cum eVulg:, ipsorum Lactantium scripsisse existimo, cf. ad loco Instit. 25 intemtabant T )
tunc carnifices sortiti de tunica eius et pallio suspenderunt patibulo atque adfixerunt, cum postridie pascha id est festum diem suum celebraturi essent.
quod facinus prodigia secuta sunt, ut intellegerent nefas quod admiserant. eodem namque momento quo spiritum posuit et terrae motus magnus et deliquium solis fuit, ut in noctem dies uerteretur.
Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant. Esaias ita dicit: non sum contumax neque contradico: dorsum meum (posui) ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. idem de silentio: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum.