Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod facinus prodigia secuta sunt, ut intellegerent nefas quod admiserant. eodem namque momento quo spiritum posuit et terrae motus magnus et deliquium solis fuit, ut in noctem dies uerteretur.

Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant. Esaias ita dicit: non sum contumax neque contradico: dorsum meum (posui) ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. idem de silentio: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum.

item Dauid in psalmo XXXIIII: congregata sunt in me flagella et ignorauerunt, dissoluti sunt nec conpuncti sunt: temptauerunt me et striderunt super me dentibus suis. idem de cibo et potu (in psalmo) LXVIII: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum.

item [*](INSTITUTIONES 9] hoc non est in Inst., cf. tamen IV 10,18. 10-13] IV 19, 2. 14-18] IV 18, 13. 18-20] IV 18, 16. 20-23] IV 18, 14. 23-25] IV 18, 18. 25-719, 4] IV 18, 30. ) [*](AUCTORES 15] Is. 50, 5 s. 18] Is. 53, 7. 20] Ps. 34,15 s. 24] Ps. 68, 22. ) [*](77 1 Syria Pf 4 adfixerunt Buen coni. Inst. IV18, 7, addixerunt T 8 suspenderunt (eum) Pf adque T rad>fixerunt T 9 postpridie T s 11 namquae T 12 terra (a exp. et del.) T 13 uerteretur Pf, uerteltur T 14 profetae T prediierant T 15 eseias T 16 posui add. Pf ex Inst. IV 18,13 19 est Pf ex Inst., sum T 21 in] super codd. Inst. IV18,14 ex Vulg., ut uid. 23 post me fort. et deriserunt derisum excidit, cf. ad loco Inst. super suspectum, cf. ad loco Inst. 24 in add. Pritzschius, psalmo add. Pf 25 an idem ? )

719
de cruce Christi: effoderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt et uiderunt me, diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam sortem miserunt.

Moyses in Deuteronomio: et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. item in Numeris: non quasi homo dominus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur.