Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quod facinus prodigia secuta sunt, ut intellegerent nefas quod admiserant. eodem namque momento quo spiritum posuit et terrae motus magnus et deliquium solis fuit, ut in noctem dies uerteretur.
Quae omnia prophetae sic futura esse praedixerant. Esaias ita dicit: non sum contumax neque contradico: dorsum meum (posui) ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. idem de silentio: sicut ouis ad immolandum adductus est et sicut agnus coram tondentibus sine uoce, sic non aperuit os suum.
item Dauid in psalmo XXXIIII: congregata sunt in me flagella et ignorauerunt, dissoluti sunt nec conpuncti sunt: temptauerunt me et striderunt super me dentibus suis. idem de cibo et potu (in psalmo) LXVIII: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potum mihi dederunt acetum.