Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed ueniamus ad philosophos, quorum certior habetur auctoritas quam poetarum. (Plato) monarchian adserit unum [*](INSTITUTIONES 4 ss.] I 3, 7 s. (a uirtutis; 7-10] I 3, 2S (-subiectus). 10-12] I 3,14 s. 12 s. ut — prophetis] 15,1. 13 (-praedicatoribus)] I 4, 1. 13 poetae -- philosophi] I 5,2 s. 14 ss.] I 5, 4—7. 16-21] I 5, 11 s. 21-23] I 5, 13. 24 s.] I 5, 15. 25-679, 2] 15,23. ) [*](AUCTORES 14 Orpheus] cf. ad Inst. I 5, 4. 16-18] Åen. VI 724 ss. 18-21] Georg. IV 221 ss. 21-23] Metam. I 79. 57. 25 ss.] ad Cic. de rep. librum I rettulit Maius, sed cf. Halmium ad Cic. I 36, 57. ) [*](T] 2 (qui) facilius Heum 8 potestatiue Pf, potesta*ius (1 er.) T 9 estimare (L m. 2) T 12 profetis T 13 filosofi T 14 orfeus T 20 adque T 24 filosofos T 25 auttoritas T Plato add. Maffeius et Pf, cf. lnst. I 5, 23 monarchiam edd., sed cf. Inst. I 5, 23 )

679
deum dicens, a quo sit mundus instructus (et) mirabili ratione perfectus.

Aristoteles auditor eius unam esse mentem quae mundo praesideat, confitetur. Antisthenes unum esse dicit naturalem deum, totius summae gubernatorem.

longum est recensere quae de summo deo uel Thales uel Pythagoras et Anaximenes antea uel postmodum Stoici, Cleanthes et Chrysippus et Zenon, uel nostrorum Seneca Stoicos secutus et ipse Tullius praedicaueriut, cum hi omnes et quid sit deus definire temptauerint et ab eo solo regi mundum adfirmauerint nec ulli subiectum esse naturae, cum ab ipso sit omnis natura generata.

Hermes, qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrina et uetustate philosophos antecessit quique aput Aegyptios ut deus colitur, maiestatem dei singularis infinitis adserens laudibus dominum et patrem nuncupat eumque esse sine nomine, quod proprio uocabulo non indigeat, quia solus sit, nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit.

huius ad filium scribentis exordium tale est: deum quidem intellegere difficile est, eloqui uero inpossibile, etiam cui intellegere possibile est: perfectum enim ab inperfecto, inuisibile a uisibili non potest conprehendi.