Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idcirco igitur cum deus esset, suscepit carnem, ut inter deum et hominem medius factus hominem ad deum magisterio suo superata morte perduceret.

Diximus de natiuitate, nunc de uirtute operibusque dicamus. quae cum magna inter homines ac mirabilia faceret, uidentes illa Iudaei magica potentia fieri putabant ignorantes ea omnia quae fiebant ab eo praedicta esse a prophetis.

aegros et uario morborum genere languentes non medella aliqua, sed ui ac potestate uerbi sui protinus roborabat, debiles resanabat, claudos ad gressum erigebat, caecis uisum restituebat, mutis eloquium dabat, surdos inauribat, pollutos maculatosque purgabat, furiatis daemonum incursu mentem propriam reponebat, mortuos aut iam sepultos ad uitam lucemque reuocabat.

idem quinque milia hominum quinque panibus et duobus piscibus satorauit. idem supra mare ambulauit. idem in tempestate praecepit uento ut conquiesceret, statimque tranquillitas facta est. quae omnia et in prophetarum libris et in [*](INSTITUTIONES 3-7] IV 13, 8. 7-12] IV 13,10. 12- 14] IV 13, 4. 15-18] IV 15, 1. 4. 12. 19-24] IV 15, 6—11. 25- 717,1] IV 15,13-15. ) [*](AUCTORES 3 Hieremias] Baruch 3, 36-38. 8] Hier. 17, 9. 9] Is. 19, 20. 11] Num. 24, 17. ) [*](T] 1 rnlesciebamus T post Israhel addendum uid. saluator ex Inst. reberebuntur T 5 istrael T 9 eseias T 17 uidenttfs T 18 profetis T 19 egros T 20 debilersl T 24 aut] et Da 26 super Heum, cf. etiam Buen 28 profetarum T )

717
carminibus Sibyllinis praedicta inuenimus.

ob haec miracula cum ad eum magna concurreret multitudo et, ut erat, dei filium et a deo missum crederet, repleti inuidia sacerdotes ac principes Iudaeorum, simul ira concitati, quod eorum peccata et iniustitiam coarguebat, coierunt, ut eum occiderent.