Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

satis est intellegi philosophos neque iustitiae, quam ignorant, neque uirtutis, quam mentiuntur, esse doctores. quid enim doceant qui suam saepe ignorantiam confitentur?

mitto Socraten, cuius est nota sententia. Anaxagoras omnia circumfusa tenebris esse pronuntiat, Empedocles angustas ad inueniendam ueritatem sensuum semitas esse.

Democritus in profundo quodam puteo demersam ueritatem iacere testatur, quam quia nusquam reperiunt, idcirco adfirmant neminem adhuc extitisse sapientem.

quoniam igitur nulla est, (ut) apud Platonem Socrates dicit, humana sapientia, sequamur ergo diuinam deoque gratias agamus, qui eam nobis et reuelauit et tradidit, ac nobis gratulemur, quod ueritatem ac sapientiam caelesti beneficio tenemus, quam tot ingeniis, tot aetatibus requisitam philosophia[m] num- <quam) potuit inuenire.

Nunc, quoniam falsam religionem, quae est in deorum cultibus, et falsam sapientiam, quae est in philosophia, [*](INSTITUTIONES 7-16] III 28, 10-13. 10 s. neque-doctores] III 29, 19. 12 s. (Socraten)] III 28, 17. 16 s.] III 28, 14-22. 18- 23] III 30, 1—8; cf. IV 1, 12 (—conpreheudi). 18] Platonis locus non est in Instit. 24-712, 2] III 30, 9 s. ) [*](AUCTORES 18] Apolog. 23 A. ) [*](TJ 1 dirrumperit T 2 uiuru\'s (u add. tn. 2?) T 5 homicidiae Tac,. tert. i del. m. 2? 7 filosoforum T 10 filosofos T 13 nota Pf, mota T 17 repperiunt T 18 ut add. Heurn 19 humana sapientia Pf, humanam sapientiam** (dõ er.) T 20 reuelauit Pf, rebelabit T 22 philosophia numquam (uel non) Da, filosofiam num T; philosophiam nemo Pf, philosophorum nullus (aut nemo) eruditus Brit. pag. 24 s., philosophia num potuit inuenire? ibid. in adnot. B(urmannus mai.), idem Buen; cf. Inst. III 30, 7 25 philosophia Buen, filosofis T )

712
refutauimus, ad ueram religionem sapientiamque ueniamus. et quidem coniuncte, quia cohaerent, de utraque dicendum est.

nam deum uere colere, id est nec aliut quidquam [quam] sapientia[m].

ille enim summus et conditor rerum deus, qui hominem uelut simulacrum suum fecit, idcirco utique soli ei omnibus animalibus rationem dedit, ut honorem sibi tamquam patri et (timorem) tamquam domino referret et hac pietate atque obsequio immortalitatis praemium mereretur. hoc est uerum diuinumque mysterium.

illis autem, quia uera non sunt, nulla concordia: neque in philosophia sacra celebrantur neque in sacris philosophia tractatur, et ideo falsa religio est, quia non habet sapientiam, ideo falsa sapientia, quia non habet religionem.

ubi autem utraque coniuncta sunt, ibi esse ueritatem necesse est, ut si quaeratur ipsa ueritas quid sit, recte dici possit aut sapiens religio aut religiosa sapientia.