Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam quod dicit paria esse peccata, ex eadem immanitate est qua misericordiam ueluti morbum insectatur. qui enim nullam facit differentiam delictorum, aut leuia magnis suppliciis adiicienda censet, quod est crudelis iudicis, aut grauia paruis, quod est dissoluti. utrumque rei publicae incommodum:
si enim summa scelera leuiter puniantur, audacia malis crescet ad facinora maiora, et si leuibus delictis poena grauior inrogetur, multi ciues, quoniam nemo esse sine delicto potest, in periculum uenient, qui correpti possent esse meliores.
Illa uero leuia, sed ex eadem uanitate nascuntur: Xenophanes orbem lunae decem et octo partibus dixit esse maiorem quam haec nostra sit terra; itaque intra sinum eius [*](INSTITUTIONES 4-7] III 22, 10 s. 7 haec (§ 1-5) alias] sc. Inst. III 21. 22. 7-17] III 23, 8-10. 10-13] VI 10, 11. 13-17] VI 10, 2-4. 17—26] haec nou sunt in Inst. 27—710, 2] III 23, 12 s. ) [*](T] 4 putabit Pf, putauit T 5 reserauit Da, reseruauit T 6 malim felicitas 8 misericordiam quae Pf, misericordiamq. T 12 succurrentium, qui Da, succurrentiumq. T, succurrentium quae Pf 13 adfectu Pf, adfectus T hunc eruditm Brit. pag. 419 15 inbeccillitatem T 20 supliciis T 29 itaque] atque eruditus Brit. pag. 420 )
de antipodis quoque sine risu nee audiri nec dici potest, adseritur tamen quasi aliquid serium. ut credamus esse homines qui uestigiis nostris habeant aduersa uestigia. tolerabilius Anaxagoras delirauit, qui nigram niuem dixit.
quorumdam non modo dicta, sed etiam facta ridenda sunt. Democritus agrum suum a patre sibi relictum deseruit et pascua publica fieri passus est.
Diogenes cum choro canum suorum, qui uirtutem illam summam et exactam rerum omnium contemtum profitetur, mendicare uictum maluit quam honesto labore conquirere aut habere ullam rem familiarem.
certe uita sapientis exemplum esse uiuendi ceteris debet. si horum sapientiam omnes imitentur, quomodo stabunt ciuitates?
. sed forsitan idem Cynici exemplum uerecundiae praebere potuerunt, qui palam cum coniugibus suis cuhitanerunt. nescio quam
possent uirtutem defendere qui pudorem sustulerunt non melior his Aristippus, qui credo ut amiculae suae Laidi placeret, Cyrenaicam instituit disciplinam, qua summi boni finem in uoluptate corporis conlocauit, ne aut peccatis auctoritas aut uitiis doctrina deesset.