Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quis esse in utrisque amor coniugalis potest, in quibus non est certus aut proprius affectus? quis erit in patrem pius, ignorans unde sit natus? quis filium diliget, quem putabit alienum?
quin etiam feminis curiam reserauit, militiam et magistratus et imperia permisit. quanta erit infelicitas urbis illius, in qua uirorum officia mulieres occupabunt! sed haec alias latius.
Zeno Stoicorum magister, qui uirtutem laudat, misericordiam, quae summa est uirtus, tamquam morbum animi amputandum iudicauit: quae et deo cara est et hominibus necessaria.