Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quoniam de philosophia dixi breuiter, nunc etiam de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, inprimis, nullam esse prouidentiam, et idem deos esse non abnuit: utrumque contra rationem.

sed si sunt dii, est igitur prouidentia. aliter enim deus intellegi non potest, cuius est proprium prouidere. nihil inquit curat. ergo non modo humana, sed ne caelestia quidem curat.

quomodo igitur aut unde esse illum adfirmas? exclusa enim prouidentia curaque diuina consequens erat, ut non esse omnino deum diceres. nunc eum uerbo reliquisti, re sustulisti. unde ergo rerum natura est, si deus nihil curat?