Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quoniam de philosophia dixi breuiter, nunc etiam de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, inprimis, nullam esse prouidentiam, et idem deos esse non abnuit: utrumque contra rationem.

sed si sunt dii, est igitur prouidentia. aliter enim deus intellegi non potest, cuius est proprium prouidere. nihil inquit curat. ergo non modo humana, sed ne caelestia quidem curat.

quomodo igitur aut unde esse illum adfirmas? exclusa enim prouidentia curaque diuina consequens erat, ut non esse omnino deum diceres. nunc eum uerbo reliquisti, re sustulisti. unde ergo rerum natura est, si deus nihil curat?

semina inquit sunt minuta, quae nec uideri nec tangi possunt, quorum coitu fortuito et orta sunt omnia et semper oriuntur.

si nec uidentur nec ulla corporis parte sentiuntur, unde esse illa scire potuisti? deinde si sunt, qua mente conueniunt, ut aliquid efficiant? si sunt leuia, cohaerere non possunt, si hamata et angulata, ergo secabilia sunt. hami enim et anguli [*]( 1 suo loco] c. 64 s. ) [*](INSTITUTIONES 1-3] III 13, 4 s. 3-8] III 13, 6 s. 9 s.] III 17, 1. 10 s.] III 17, 16. 14 nihil-curat] III 17, 4. 18 nuncsustulisti] hoc non est in Instit., cf. tamen III 17, 39 haec-docet. 18- 707,1] III 17, 21-27. ) [*](AUCTORES 18 nunc-sustulisti] Cic. de nat. deor. I 30, 85. ) [*](T] 1 AOnKH T filosofia T 2 uitam add. Pf sapieltia T 3 adque T est add. Buen coni. Inst. III 13, 5, consistit Pf fysica T 4 AOriKA T hetica T que T 5 filosofi T quia Da 7 filosofia T repperitur T 9 filosofia T brebiter T 10 filosofis T 11 et] at t Heum 15 necaečlesia (c exp. et del.) T 16 excluslh T 23 si* (c er.) T 24 coherere T )

707
extant et possunt amputari. sed haec delira et inutilia. quid quod idem animas extinguibiles facit?

quem refellunt non modo philosophi omnes et publica persuasio, uerum etiam responsa uatum, carmina Sibyllarum, ipsae denique diuinae uoces prophetarum, ut mirum sit extitisse unum Epicurum qui cum pecoribus ac beluis sortem hominis aequaret.

quid Pythagoras, qui primus est philosophus nominatus, qui animas quidem inmortales esse (dixit), in alia tamen corpora uel pecudum uel auium uel bestiarum commeare?

non satius fuerat eas cum suis corporibus extingui quam sic ad aliena damnari, satius, omnino non esse quam post hominis formam uel suem uel canem uiuere?

et homo ineptus ut fidem dicto adderet, se ipsum Troiano bello Euphorbum fuisse dixit, quo occiso in alias figuras animalium transisse, postremo Pythagoram factum.

o felicem, cui soli tanta memoria concessa est, uel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit nescire quid fuerit! atque utinam solus delirasset! inuenit etiam qui crederent et quidem (non) indoctos homines, ad quos stultitiae transiret hereditas.