Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
restat AovtxYj philosophia, quae ad beatam (uitam) nihil confert. sapientia enim non in sermonis ornatu, sed in corde atque sensu (est).
quodsi et physica superuacua est et haec logica, in ethica uero, quae sola necessaria est, philosophi errauerunt, qui summum bonum nullo modo inuenire potuerunt, inanis igitur et inutilis omnis philosophia reperitur, quae nec rationem hominis conprehendere nec officium potuit munusque conplere.
Quoniam de philosophia dixi breuiter, nunc etiam de philosophis pauca dicam. Epicuri doctrina haec est, inprimis, nullam esse prouidentiam, et idem deos esse non abnuit: utrumque contra rationem.
sed si sunt dii, est igitur prouidentia. aliter enim deus intellegi non potest, cuius est proprium prouidere. nihil inquit curat. ergo non modo humana, sed ne caelestia quidem curat.
quomodo igitur aut unde esse illum adfirmas? exclusa enim prouidentia curaque diuina consequens erat, ut non esse omnino deum diceres. nunc eum uerbo reliquisti, re sustulisti. unde ergo rerum natura est, si deus nihil curat?