Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Quis igitur erit fructus iustitiae atque uirtutis, si nihil habebit in uita nisi malum? quodsi uirtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala uniuersa sapientissime perfert ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest nisi (ut) merces eius inmortalitas sola sit?

nam si cadit in hominem beata uita, ut philosophi uolunt in eo solo non dissidentes, cadit ergo et inmortalitas. id enim solum beatum est quod incorruptum, id solum incorruptum quod aeternum.

immortalitas ergo est summum bonum, quia et hominis et animi et uirtutis est tantum. ad hanc dirigimur, ad hanc capiendam nati sumus.