Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si ergo constat ad iustitiam nasci hominem, necesse est iustum malis esse subiectum, ut uirtutem qua est praeditus in usu habeat; uirtus enim malorum sustinentia est.

uoluptates fugiet ut malum; opes contemnet, quia fragiles sunt, et si habuerit, dilargietur, ut miseros seruet; honores non appetet, quia sunt breues et caduci; iniuriam nulli faciet, si fuerit passus, non retribuet, et diripientem sua non persequetur.

nefas enim iudicabit hominem laedere et si quis extiterit qui cogat desciscere a deo, nec cruciatus nec mortem recusabit. ita fiet ut eum necesse sit et inopem et humilem et in contumeliis aut etiam cruciatibus uiuere.

Quis igitur erit fructus iustitiae atque uirtutis, si nihil habebit in uita nisi malum? quodsi uirtus, quae bona omnia terrena contemnit, mala uniuersa sapientissime perfert ipsamque mortem pro officio suscipit, sine praemio esse non potest, quid superest nisi (ut) merces eius inmortalitas sola sit?

nam si cadit in hominem beata uita, ut philosophi uolunt in eo solo non dissidentes, cadit ergo et inmortalitas. id enim solum beatum est quod incorruptum, id solum incorruptum quod aeternum.