Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Videamus nunc quod [quid sit summum bonum] sit propositum sapienti summum bonum. ad iustitiam nasci homines non modo litterae sacrae docent, uerum etiam idem ipsi philosophi nonnumquam fatentur.

Cicero sicait: sedomnium quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. est hoc uerissimum. nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune.

ferae ad saeuitiam gignuntur: aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine uictitare. eaedem tamen, etsi ultima fames urgueat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. idem faciunt et aues quas aliarum uisceribus pasci necesse est.